PL 32, col. 1454
De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne
1, 2). Sic inclusa timens casum linguae, quam secundum
apostolum Jacobum nemo hominum domare
potest [(Jacobi III, 8)] , ponat custodiam ori suo, sola
sedeat, et taceat ore; spiritu loquatur: et credat se
non esse solam, quando sola est. Tunc enim cum
Christo est, qui non dignatur in turbis esse cum ea.
Sedeat ergo sola, taceat Christum audiens, et cum
Christo loquens, ponat custodiam ori suo. Primum,
ut raro loquatur; deinde quid loquatur, quibus, et
quomodo loquatur, attendat. Raro loquatur, id est
certis et constitutis horis, de quibus postea dicemus.
Quibus loquatur, id est certis personis, et quales ei
fuerint designatae. Quomodo loquatur, id est, humiliter,
moderate, non alta voce, nec dura, nec blanda, nec
mixta risu. Nam si hoc ad quemlibet virum honestum
non pertinet, quanto magis ad feminam? quanto magis
ad virginem? quanto magis ad inclusam? Sede
ergo, soror mea, et tace. Si compelleris loqui, parum
loquere, humiliter et modeste: sive de corporalium
rerum necessitate, sive de animae salute sermo incubuerit.
CAPUT VIII.-- Quibuscum personis loqui decet reclusam.
Jam nunc personas quibus loqui debet, designemus.
Felix illa quae nec maritum admisit, nullum virorum
videre volens, nec alloqui. Sed quae nunc reclusarum
hoc sequitur exemplum? Sufficiunt illis quae modo
sunt, si hanc corporalem castitatem conservent, si
non onusto ventre non extrahantur, si non fletus infamis
partum ediderit. Quibus perpetuum, ne cum
viris loquantur, indicere non possumus silentium,
cum quibus honestius loqui possint, videamus. Ergo
si fieri potest, provideatur in magno monasterio vel
ecclesia presbyter aliquis senex, maturus moribus,
cui raro, nisi de confessione et animae aedificatione
loquatur, a quo consilium accipiat in dubiis, in tribulationibus
consolationem. Verum quia inclusum membris
malum illud, quod timemus, plerumque suscitat,
et emollit emortuam senectutem, nec ipsi manum
suam tangendam praebeat vel palpandam. Nulla vobis
de macie vultus, de exilitate brachiorum, de cutis
asperitate sit cura.
CAPUT IX.-- Scribit vivendi formam reclusis rogatus a sorore.
Haec tibi, soror (gratias Deo), dicenda non fuerant:
sed quia nec solum propter te, sed etiam propter adolescentiores,
quae similem vitam tuo consilio arripere
gestiunt, hanc tibi formulam tradi voluisti, haec interserenda
putavi, si aliqua magni nominis vel bonae
aestimationis persona, abbas scilicet, vel prior cum
inclusa loqui voluerit, aliquo praesente loquatur.
CAPUT X.-- De colloquio cum variis personis. Quid hac in re observandum a reclusa.
Nullam certe personam te frequentius visitare
vellem, nec cum aliqua te crebrius visitante, familiare
vellem tecum habere secretum. Periclitatur enim fama
virginis crebra certe alicujus personae salutatione,
periclitatur et conscientia. Nam quanto saepius eumdem
videris vultum, vel vocem audieris, tanto expressius
ejus imago tuae memoriae imprimetur. Et ideo
inclusa etiam facie velata loqui debet cum viro, et
ejus cavere conspectum, cui cum timore solum debet
praestare auditum. Nam eamdem viri vocem saepe
admittere, quibusdam periculosum esse non dubito.
Adolescentium et suspectarum personarum devita
colloquium; nec unquam tecum, nisi tu audientiam
illius, qui tibi proprie loquatur: et hoc si certa necessitas
poposcerit. Cum nullo itaque advenientium,
praeter episcopum, aut abbatem, vel magni nominis
priorem, sine ipsius presbyteri licentia vel praecepto
loquaris, ut difficultas loquendi tecum, tibi praestet
quietem. Nunquam inter te et quemlibet virum quasi
occasione exhibendae charitatis, vel nutriendi affectus,