PL 32, col. 1456

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

quies nostra quadam operum vicissitudine fulcienda.
Itaque a calendis novembris usque ad Quadragesimam,
secundum aestimationem suam, plus media
nocte repauset: et sic surgens cum qua potest devotione,
secundum formam Regulae beati Benedicti,
nocturnas vigilias celebret, quibus mox succedat oratio:
secundum quod eam Spiritus sanctus adjuverit,
aut protelare debet aut abbreviare. Caveat autem ne
prolixior oratio fastidium pariat. Utilius est enim
saepius orare breviter, quam semel nimis prolixe: nisi
forte orationi devotio inspirata ipso nesciente, qui orat,
prolongaverit. Post orationem in honorem Virginis
debitum solvat officium, sanctorum commemorationes
adjiciens. Cave autem ne de numero Psalmorum, vel
commemoratione, aliquam tibi legem imponas; sed
quamdiu te Psalmi delectant, utere illis. Si tibi coeperint
esse onerosi, transi ad lectionem: quae si fastidium
ingerit, surge ad orationem: sic ad opus manuum,
his fatigata, pertransiens, ut salubri alternatione
spiritum recrees, et pellas acediam. Finitis commemorationibus
quarum numerum non propositioni, vel
voci necessitas extorqueat, sed inspirans devotio
dictat; tempus quod restat usque ad auroram, operi
manuum cum psalmorum modulatione deserviat.
Albescente aurora matutinas laudes cum horae primae
orationum hymnis persolvat: et sic in alternatione
lectionum, Psalmorum quoque prout ea devotio variaverit,
tertiam exspectet, qua dicta in opere manuum
usque ad horam nonam occupetur. Cibo autem sumpto
et gratiarum actionibus Deo solutis, ad praescriptam
mansuetudinem redeat spiritualibus exercitiis
opus corporale intermittens usque ad vesperas. Facto
autem parvo intervallo aliquam lectionem de Vitis
Patrum vel institutis vel miraculis eorum sibi secretius
legat: ut orta ex his aliqua compunctione, in
quodam fervore spiritus completorium dicat; ut cum
pleno pectore devotionis lectulo membra componat:
illa sane quae litteras non intelligit, operi manuum
diligentius insistat. Ita ut cum paulatim fuerit fatigata,
surgat et genua flectat, et breviter oret Dominum
suum, et statim opus, quod intermiserat,
resumat: et hoc faciat tempore scilicet utroque
lectionis et laboris, Dominicam orationem crebrius
inter opera eadem repetens: et si quos psalmos voluerit,
interserens.
CAPUT XV.-- De exercitiis a Pascha ad calendas novembris.
A Pascha vero usque ac praedictas calendas sic surgat
ad vigilias, ut finitis nocturnis hymnis et orationibus,
parvissimo intervallo praemisso, matutinas
incipiat. Quibus expletis usque ad plenum solis ortum
orationibus vacet et psalmis, et tunc dicta prima sacrificium
diurni operis inchoet, usque ad horam tertiam:
in lectione et oratione usque ad sextam spiritum
occupet. Post sextam sumpto cibo, pauset in lectulo
suo usque ad nonam: et sic usque ad vesperam manibus
operetur. Post vesperam vero orationibus vacet
et psalmis, horam collationis ita temperans, ut ante
solis occasum lectulus membra recipiat. Cavendum
enim est omni tempore ne totam diei lucem nox, antequam
dormitum eat, suis obducat tenebris, et dormire
cogatur cum vigilare debet.
CAPUT XVI.-- De quadragesimali jejunio.
De tempore quadragesimali locuturi, primo excellentiam
ejus credimus commendandam. Cum multa
sunt Christianorum jejunia, omnibus excellit quadragesimale
jejunium, quod divina auctoritate non singulis
quibuscumque personis, non illius vel illius
ordinis hominibus, sed omnibus indicitur Christianis.
Habet autem testimonium excellentiae a Lege, a Prophetis
et ab Evangelio. Nam Moyses famulus Dei jejunavit
quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ut
legem Domini accipere mereretur. Helias autem propheta
cum manducasset de pane subcinericio, aquamque
bibisset, quam angelus ei ministraverat; jejunavit
quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tunc
vocem Domini audire promeruit. Dominus et Salvator

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.