PL 32, col. 1463

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

et fide non ficta [(I Tim. I, 5)]
.
CAPUT XXXVIII.-- Ex lini, quo altare ornatur, consideratione quomodo mores instituendi.
In his glorieris, in his delecteris; intus, non foris;
in veris virtutibus, non in picturis et imaginibus.
Panni linei candidi tuum adornent altare, qui castitatem
suo candore commendent, et simplicitatem praemonstrent.
Cogita quo labore, quibus tonsionibus terrenum,
in quo crevit, linum colorem exuerit, et ad
talem candorem pervenerit, ut ex eo ornetur altare,
Christi corpus veletur. Cum terreno colore omnes
nascimur: quoniam in iniquitatibus conceptus sum, et
in peccatis concepit me mater mea [(Psal. L, 7)]
. Primum
igitur, charissima, linum aquis immergitur:
nos in aquis Baptismatis Christo consepelimur; ibi deletur
iniquitas, sed necdum sanatur infirmitas. Aliquid
candoris recepimus in peccatorum remissione; sed
necdum plene terreno colore exuimur pro naturae,
quae restat, corruptione. Post aquas linum siccatur:
quia necesse est, post aquas Baptismatis corpus per
abstinentiam maceratum illicitis honoribus vacuetur.
Deinde linum malleis tunditur, et caro nostra multis
tentationibus fatigatur. Post hoc linum ferreis aculeis
discerpitur, ut deponat superflua: et nos disciplinae
ungulis rasi vix necessaria retinemus. Adhibetur post
hoc lino suavior stimulorum leviorque purgatio: et
nos victis cum magno labore pessimis passionibus, a
levioribus et quotidianis peccatis simplici confessione
et satisfactione mundamur. Jam tunc a nentibus linum
in longum producitur: et nos in anteriora longanimitate
extendimur. Porro ut ei perfectior accedat
perfectio et pulchritudo, ignis adhibetur et aqua: et
nobis transeundum est per ignem tribulationis, et
aquam compunctionis, ut perveniamus ad refrigerium
castitatis. Haec tibi oratorii tui ornamenta repraesentent,
non oculos tuos varietatibus mentis pascant.
CAPUT XXXIX.-- Imago Crucifixi, et assistentis hinc inde Mariae ac Joannis sat esse debet in sanctimonialium oratorio.
Sufficiat tibi in altari tuo Salvatoris in cruce pendentis
imago, quae passionem suam tibi repraesentet,
quam imiteris; expansis brachiis ad suos te invitet
amplexus in quibus delecteris; nudatis uberibus lac
suavitatis infundat, quo consoleris. Et si hoc placet,
ad commendandam tibi virginitatis excellentiam,
virgo mater in sua, et virgo discipulus in sua, juxta
crucem curventur imagine; ut cogites quam grata sit
Christo utriusque sexus virginitas, quam in matre et
prae caeteris sibi dilecto discipulo consecravit. Unde
eos pendens in cruce tanto foedere copulavit, ut illam
discipulo matrem, illum matri filium delegaret. O
beatissimum hoc testimonio Joannem cui totius humani
generis decus, opes mundi, gloria coeli, miserorum
refugium, afflictorum solatium, pauperum consolatio,
desperatorum erectio, peccatorum reconciliatio,
postremo orbis domina, coeli regina, testamenti
auctoritate committitur! Haec tibi praebeant incentivum
charitatis, non spectaculum vanitatis: his enim omnibus
ad unum necesse est ut contendas; quoniam
unum est necessarium. Illud est unum, quod non invenitur
nisi in uno, apud unum, cum uno, apud quem
non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Qui adhaeret ei, unus cum eo spiritus efficitur, transiens
in illud unum, quod semper idem est, et cujus
anni non deficiunt. Adhaesio ista charitatis quasi specialis
est ornatus finis et fimbria.
CAPUT XL.-- De dilectione Dei et proximi, ac primum ut in proximum exercenda a sanctimonialibus.
Vestis quippe nuptialis ex virtutum varietate contexta,
oportet ut fimbriis aureis, id est charitatis
splendoribus ambiatur, quae omnes virtutes contineat,
et constringat in unum, et suam singularem claritatem
impertiens, de multis unum faciat, et cum multis
uni adhaereat; ut jam omnia non sint multa, sed unum.
Charitas autem in duo dividitur, in Dei videlicet dilectionem
et proximi. Porro dilectio proximi in duo
subdividitur, in innocentiam et beneficentiam, videlicet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.