PL 32, col. 1465

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

possidere, sed nec videre, nec audire licet quae saeculi
sunt.
CAPUT XLV.-- Ut sanctimonialis debet si quid sibi superest, erogare.
Si enim nihil tibi quisquam det ad erogandum,
unde habebis quod eroges? si vero ex tuo aliquid habes
labore, da non tua, sed alterius manu; si abunde
tibi provenit victus. Unde tibi aliena distribuere, cum
nihil tibi supra necessarium liceat usurpare? Quid
ergo beneficii impendes proximo? Nihil ditius bona
voluntate, ut ait quidam sanctus: hanc largire. Quid
humanius pietate? hanc impende. Quid utilius oratione?
hanc largire.
CAPUT XLVI.-- Quod eleemosynae genus a monialibus impendi decet.
Itaque totum mundum uno dilectionis sinu complectere,
ubi simul omnes, qui boni sunt, considera,
congratulare; ubi mali, intuere et luge. Ibi occurrant
animo miseria pauperum, orphanorum gemitus, viduarum
desolatio, tristium moestitudo, necessitates peregrinantium,
pericula navigantium, vota virginum,
tentationes monachorum, praelatorum sollicitudo, labor
militantium. Omnibus pectus tuae dilectionis aperias:
his tuas impende lacrymas, pro his tuas preces
fundas. Haec eleemosyna Deo gratiosior, Christo acceptior,
tuae professioni aptior, his quibus impenditur
fructuosior. Hujus munus beneficii tuum propositum
adjuvat, non perturbat dilectionem proximi; auget,
non minuit; mentis quietem servat, non impedit.
Quod nihil est appetendum, ut habeatur ad largiendum;
cum nihil habere sit perfectum. Quid his plura
dicamus? Cum sancti, ut perfecte possent proximos
diligere, studuerunt in hoc mundo nihil habere, nihil
vel sine appetitu possidere. Agnoscis verba beati Gregorii.
Vide quam contra multi sapiunt: ut enim charitatis
impleant legem, quaerunt ut habeant quod erogent;
cum ejus perfectionem ipsis adscribat, qui nihil
habendum, nihi vel sine appetitu possidendum
arbitrantur.
CAPUT XLVII.-- De dilectione Dei concitanda in meditatione mysteriorum Christi.
His de proximi dilectione praemissis, de dilectione
Dei pauca subjungam. Nam licet utraque soror
Deum proximumque dilexerit, specialiter tamen circa
obsequium proximorum occupabatur Martha, ex
divinae vero lectionis fonte hauriebat Maria. Ad Dei
vero dilectionem duo pertinent, affectus mentis, et
effectus operis. Et opus hoc in virtutum exercitio;
affectus vero mentis in spiritualis gustus dulcedine.
Exercitium virtutum in certo vivendi modo, in jejuniis,
in vigiliis, in opere, in dilectione, in oratione, in
paupertate et caeteris hujusmodi commendatur; affectus
salutari meditatione nutritur. Itaque ut ille dulcissimus
amor Jesu in tuo crescat affectu, triplici meditatione
opus habes: de praeteritis scilicet, praesentibus
et futuris, id est de praeteritorum recordatione,
de experientia praesentium, de consideratione futurorum.
Cum igitur mens tua fuerit ab omni cogitationum
sorde virtutum exercitio purgata, jam oculos
defaecatos ad posteriora retorque. Ac primum cum
beata Maria ingressa cubiculum, libros quibus Virginis
partus cum Christi prophetatur adventu, evolve.
Ibi adventum Angeli praestolare, ut videas intrantem,
audias salutantem: et sicut repleta stupore et ecstasi
dulcissimam dominam tuam cum Angelo salutante salutes,
clama dicens, Ave gratia plena, Dominus tecum:
benedicta tu in mulieribus [(Luc. I, 28)]
. Hoc plenius
repetens, quae sit haec gratiae plenitudo, de qua totus
mundus gratiam mutuavit, quoniam Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis plenum gratiae et veritatis [(Joan. I, 14)]
,
contemplare, et admirare Dominum,
qui terram implet et coelum, intra unius puellae viscera

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.