PL 32, col. 1474

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

nec morbus timetur; quid potest esse nisi
vera sanitas? ubi neque nox, neque tenebrae; quid
erit nisi lux perfecta? ubi mors, et mortalitas omnis
absorpta; quid erit nisi vita aeterna? Quid est ultra
quod quaeramus? Certe quod his omnibus excellit, id
est, visio, cognitio, et dilectio Creatoris. Videbitur in
se, videbitur in creaturis suis, regens omnia sine sollicitudine,
sustinens omnia sine labore, impertiens se,
et quodam modo dispertiens singulis pro sua capacitate,
sine sui diminutione vel divisione. Videbitur
ille vultus amabilis et desiderabilis, in quem desiderant
Angeli prospicere, de cujus plenitudine, de cujus
lumine, de cujus suavitate quid dicetur. Videbitur
Pater in Filio, Filius in Patre, Spiritus sanctus in
utroque. Videbitur non per speculum et in aenigmate,
sed facie ad faciem. Videbitur enim sicuti est, impleta
illa promissione, qua dicit, Qui diligit me, diligetur a
Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum [(Joan. XIV, 21)]
.
Ex hac visione, illa procedit
cognitio, de qua ipse ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant
te unum Deum, et quem misisti Jesum Christum [(Id. XVII, 3)]
.
Ex his tanta nascitur dilectio, tantus
ardor paterni amoris, tanta dulcedo charitatis,
tanta fervendi copia, tanta desiderii vehementia; ut
nec satietas desiderium minuat, nec desiderium satietatem
impediat. Quid est hoc? Certe quod oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
CAPUT LXXVIII.-- Epilogus operis.
Haec tibi, soror, de beneficiorum praeteritorum
Christi memoria, de praesentium experientia, de exspectatione
futurorum quaedam meditationum spiritualium
semina praeseminare curavi, ex quibus divini
amoris fructus uberior oriatur et crescat: ut meditatio
affectum exerceat, affectus desiderium pariat, lacrymas
desiderium excitet: ut sint lacrymae tuae panes
die ac nocte, donec appareas in conspectu ejus, et
suscipiaris ab amplexibus ejus, dicasque illud, quod
in Canticis scriptum est: Dilectus meus mihi, et ego
illi [(Cant. I, 12)]
. Habes nunc, sicut petisti, corporales
constitutiones, quibus inclusa exterioris hominis
mores componas. Habes formam praescriptam, qua
interiorem hominem, vel purges a vitiis, vel virtutibus
ornes. Habes in triplici meditatione quomodo in
te dilectionem excites, nutrias, et accendas.
Versus notabiles.
Dulcia sunt animae solatia, quae tibi mando.
Nam prosunt minime, nisi serves haec operando.
Si quis igitur in hujus libelli locutione profecerit,
hanc labori meo vel studio vicem impendat, ut apud
Salvatorem meum quem diligo, apud remuneratorem
meum quem exspecto, apud judicem meum, quem timeo,
pro peccatis meis intercedat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.