PL 32, col. 70

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

singulare aut a vulgatis puerorum moribus abhorrens,
quod nos remoretur.
CAPUT III.
1 Madauris domum remigrat, ibique per annum ab studiis
feriatur. 2 Ex otio in luxuriam incidit. 3 Furti
sese astringit.
1. Haec fere sunt, quae de se ipso refert Augustinus
ad annum usque decimum quintum exeuntem,
hoc est, usque ad litterarias ferias, ut quidem videtur,
anni trecentesimi sexagesimi noni. Tunc Madauris
Tagastam reversus decimum sextum aetatis annum,
qui reparatae salutis erat trecentesimus septuagesimus,
in paterna domo transegit, intermisso per
id tempus studiorum cursu, dum longinquioris peregrinationis
sumptus pararentur. Patricius enim gloriae
filii cupidus, atque animo magis quam divitiis pollens,
eum academiae Carthaginensi destinabat. Nemo
tunc Patricium non impense laudabat, quod sumptus
filio necessarios ad prosequendum dissita illa in urbe
studiorum curriculum, supra quam domesticae paterentur
facultates, prolixe suppeditaret. Neque enim
ullus e communicipibus, eo longe opulentioribus, ad
liberorum studia promovenda tantum curae atque operae
conferebat. Verum nun perinde sollicitus erat, ut
filius pro aetatis progressu in Dei timore proficeret,
castitatemque coleret. Id unum spectabat, ut ille disertus
evaderet, atque ad persuadendum concinnus,
perfectus et politus [Confess. lib. 2, cap. 3, n. 5] .
Quid, quod cum illum ex prudentiae et mansuetudinis
praescripto moderata severitate coercere teneretur,
laxas in ludis et oblectamentis habenas illi permittebat,
et libertate licentiaque ultra modum indulta
variis eum effrenatisque cupiditatibus obsequentem sinebat
in praeceps abripi [Ibid., n. 8] .
2. Sub haec ille tempora, quibus ab omni schola
feriatus otio diffluebat, foedae libidinis aculeos experiri,
et quemadmodum fere adolescentes otiosi
omnes, tyrannicam voluptatis pati servitutem. Quae
quidem spinae subito excrescentes caput ejus excesserunt:
nec erat medica manus quae illas evelleret.
Imo pater filium forte in balneis conspicatus pubescentem,
quasi ex ejus conjugio nepotes brevi speraret,
id Monnicae gaudens indicavit. Non ita pridem
catechumenus erat Patricius: at uxor ejus pietate
provectior, ad haec trepidatione ac timore sancto
concussa exsilivit, verita scilicet ne rueret adolescens
in flagitia. Hinc eum sevocatum admonuit cum
sollicitudine ingenti, ut ab obscenis amoribus, maxime
autem ab alieni tori violatione abhorreret. At hos ille
monitus, certe a Deo ipsi per mulierem datos, muliebres
reputabat, quibus obtemperare probrosum sibi
esse duceret. Tanta caecitate ibat in praeceps, ut inter
coaetaneos flagitia sua palam jactitantes, et de illis eo
procacius, quo magis propudiosa erant gloriantes,
minoris eum dedecoris reum esse puderet: et ubi
deerat, quo profligatissimos quosque adaequaret, ne
quo castior et innocentior, eo abjectior et vilior haberetur,
illud idem quoque se commisisse fingebat
[Ibid., nn. 7, 8] . Morum suorum sordes, in quibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.