PL 32, col. 771
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Confessions 9.0
nostro municipio. Qui cum agens in rebus militaret,
prior nobis ad te conversus est et baptizatus, et relicta
militia saeculari, accinctus in tua. Simul eramus,
simul habitaturi placito sancto. Quaerebamus quisnam
locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus
in Africam. Et cum apud Ostia Tiberina
essemus, mater defuncta est. Multa praetereo, quia
multum festino. Accipe confessiones meas et gratiarum
actiones, Deus meus, de rebus innumerabilibus
etiam in silentio. Sed non praeteribo quidquid mihi
anima parturit de illa famula tua, quae me parturivit;
et carne, ut in hanc temporalem; et corde, ut in
aeternam lucem nascerer. Non ejus, sed tua dicam
dona in ea; neque enim seipsam fecerat, aut educaverat
seipsam. Tu creasti eam, nec pater nec mater
sciebat qualis ex eis fieret. Et erudivit eam in timore
tuo virga Christi tui, regimen unici Filii tui in domo
fideli, bono membro Ecclesiae tuae. Nec tantam erga
suam disciplinam diligentiam matris praedicabat, quantam
famulae cujusdam decrepitae, quae patrem ejus
infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum
puellarum parvuli portari solent. Cujus rei gratia, et
propter senectam ac mores optimos, in domo christiana
satis a dominis honorabatur. Unde etiam curam
dominicarum filiarum commissam sibi diligenter gerebat,
et erat in eis coercendis, cum opus esset,
sancta severitate vehemens, atque in docendis sobria
prudentia. Nam eas, praeter illas horas quibus ad
mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi
exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, praecavens
consuetudinem malam, et addens verbum sanum: Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non
habetis; cum autem ad maritos veneritis, factae dominae
apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi
praevalebit.
Hac ratione praecipiendi et auctoritate
imperandi frenabat aviditatem tenerioris aetatis,
et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum,
ut jam nec liberet quod non deceret.
18. Et surrepserat tamen, sicut mihi filio famula
tua narrabat, surrepserat ei vinolentia. Nam cum de
more, tanquam puella sobria, juberetur a parentibus
de cuppa vinum depromere, submisso poculo qua desuper
patet, priusquam in lagunculam funderet merum,
primoribus labris sorbebat exiguum, quia non
poterat amplius, sensu recusante. Non enim ulla temulenta
cupidine faciebat hoc, sed quibusdam
superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris moribus
ebulliunt, et in puerilibus animis majorum pondere premi
solent Itaque ad illud modicum quotidiana modica
addendo; quoniam qui modica spernit, paulatim decidit [(Eccli. XIX, 1)] ;
in eam consuetudinem lapsa erat,
ut prope jam plenos mero caliculos inhianter hauriret.
Ubi tunc sagax anus, et vehemens illa prohibitio?
Numquid valebat aliquid adversus latentem morbum,
nisi tua medicina, Domine, vigilaret super nos?