PL 32, col. 779
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Confessions 10.1 · The Confessions 10.2 · The Confessions 9.0
emit ut nos auferat ei? Ad cujus pretii nostri sacramentum
ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei.
Nemo a protectione tua disrumpat eam. Non se interponat
nec vi nec insidiis leo et draco: neque enim
respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et
obtineatur ab accusatore caliido; sed respondebit dimissa
debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro
nobis non debens reddidit.
37. Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli et
post quem nulli nupta est, cui servivit fructum tibi
afferens cum tolerantia [(Luc. VIII, 15)] , ut eum quoque
lucraretur tibi. Et inspira, Domine meus, Deus
meus, inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis
dominis meis, quibus et voce et corde et litteris servio,
ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare
1. Cognoscam te, cognitor meus, cognoscam sicut
et cognitus sum [(I Cor. XIII, 12)] . Virtus animae meae,
intra in eam, et coapta tibi, ut habeas et possideas
sine macula et ruga [(Ephes. V, 27)] . Haec est spes mea,
ideo loquor; et in ea spe gaudeo, quando sanum
gaudeo. Caetera vero vitae hujus tanto minus flenda,
quanto magis fletur; et tanto magis flenda, quanto
minus fletur in eis. Ecce enim veritatem dilexisti [(Psal. L, 8)] ,
quoniam qui facit eam, venit ad lucem [(Joan. III, 21)] .
Volo eam facere in corde meo coram
te in confessione; in stilo autem meo coram multis
testibus.
CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.
2. Et tibi quidem, Domine, cujus oculis nuda est
abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in
me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem,
non me tibi. Nunc autem quod gemitus
meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places,
et amaris et desideraris; ut erubescam de me, et
abjiciam me atque eligam te, et nec tibi nec mihi
placeam nisi de te. Tibi ergo, Domine, manifestus
sum quicumque sim; et quo fructu tibi confitear, dixi.
Neque enim id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis
animae et clamore cogitationis, quem novit auris
tua. Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri
tibi, quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est
aliud confiteri tibi, quam hoc non tribuere mihi: quoniam
tu, Domine, benedicis justum [(Psal. V, 13)] , sed