PL 32, col. 973

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Licentius laetus exclamans: Prorsus, inquit, nihil
verius, nihil divinius dici potuit. Nam et major et miserabilior
egestas nulla est, quam egere sapientia; et
qui sapientia non eget, nulla re omnino egere potest.
28.
Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud
quam stultitia. Haec est enim contraria sapientiae, et
ita contraria ut mors vitae, ut beata vita miserae; hoc
est, sine aliquo medio. Nam ut omnis non beatus
homo miser est, omnisque homo non mortuus vivit;
sic omnem non stultum manifestum est esse sapientem.
Ex quo et illud jam licet videre, non ex eo tantum
Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat
ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus
erat. Quo fit ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque
iis quae bona putabat, nihil omnino metuisset.
Esset enim non fortitudinis excubiis, sed
mentis sopore securior, et altiore stultitia demersus
miser. At si omnis qui caret sapientia magnam patitur
egestatem, omnisque compos sapientiae nihilo eget,
sequitur ut stultitia sit egestas. Ut autem omnis stultus
miser, ita omnis miser stultus est. Ergo ut omnis
egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse convincitur.
29.
Quam conclusionem Trygetius cum se parum
intellexisse diceret: Quid, inquam, inter nos ratione
convenit? Eum egere, inquit, qui sapientiam non
habeat. Quid est ergo, inquam, egere? Sapientiam,
inquit, non habere. Quid est, inquam, sapientiam non
habere? Hic cum taceret, nonne hoc est, inquam, habere
stultitiam? Hoc, inquit. Nihil est ergo aliud, inquam,
habere egestatem, quam stultitiam; ex quo
jam necesse est egestatem alio verbo nominari, quando
stultitia nominatur. Quanquam nescio quomodo
dicamus, Habet egestatem, aut, habet stultitiam. Tale
est enim ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus
habere tenebras: quod nihil est aliud quam
lumen non habere. Non enim tenebrae quasi veniunt
aut recedunt; sed carere lumine hoc ipsum est jam
tenebrosum esse, ut carere veste hoc est esse nudum.
Non enim veste accedente veluti aliqua res mobilis
nuditas fugit. Sic ergo dicimus aliquem habere egestatem,
quasi dicamus habere nuditatem. Egestas enim
verbum est non habendi. Quamobrem, ut quod volo
explicem sicut possum, ita dicitur, Habet egestatem;
quasi dicatur, Habet non habere. Itaque, si stultitiam
ipsam veram et certam egestatem esse monstratum
est, vide jam quaestionem quam susceperamus, utrum
soluta sit. Dubitabatur enim inter nos, utrum cum
appellaremus miseriam, nihil aliud quam egestatem
nominaremus. Dedimus autem rationem, recte stultitiam
vocari egestatem. Sicut ergo et omnis stultus
miser, et omnis miser stultus est; ita necesse est non
solum omnem qui egeat miserum, sed etiam omnem
qui miser sit egentem esse fateamur. At si ex eo quod
et omnis stultus miser est, et omnis miser stultus est,
conficitur stultitiam esse miseriam; cur non ex eo
quod et quisquis eget miser, et quisquis miser est
egeat, nihil aliud miseriam quam egestatem esse conficimus?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.