PL 32, col. 975
De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
et temperantiam: et haec duo verba diligentius attendamus.
32.
Modestia utique dicta est a modo, et a temperie
temperantia. Ubi autem modus est atque temperies,
nec plus est quidquam nec minus. Ipsa est igitur
plenitudo, quam egestati contrariam posueramus,
multo melius quam si abundantiam poneremus. In
abundantia enim intelligitur affluentia et quasi rei nimium
exuberantis effusio. Quod cum evenit ultra
quam satis est, etiam ibi desideratur modus, et res
quae nimia est, modo eget. Ergo nec ab ipsa redundantia
egestas aliena est; a modo autem et plus et minus
aliena sunt. Ipsam etiam opulentiam si discutias,
invenies eam nihil aliud tenere quam modum. Nam
non nisi ab ope dicta est opulentia. Quomodo autem
opitulatur, quod nimium est, cum incommodius sit saepe
quam parum? Quidquid igitur vel parum vel nimium
est, quia modo eget, obnoxium est egestati. Modus
ergo animi sapientia est. Etenim sapientia contraria
stultitiae non negatur, et stultitia egestas, egestati autem
contraria plenitudo. Sapientia igitur plenitudo. In
plenitudine autem modus. Modus igitur animi in sapientia
est. Unde illud praeclarum est, et non immerito
diffamatur hoc primum in vita esse utile:
Ut ne quid nimis.
[(Terent. in Andria, act. 1, scen. 1.)]
33.
Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis
nostrae, quod si inveniremus nihil aliud esse
miseriam quam egestatem, eum beatum esse fateremur,
qui non egeret. Est autem inventum: ergo beatum
esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse
sapientem. Si autem quaeritis quid sit sapientia (nam
et ipsam ratio, quantum in praesentia potuit, evolvit
atque eruit); nihil est aliud quam modus animi, hoc
est, quo sese animus librat, ut neque excurrat in nimium,
neque infra quam plenum est coarctetur. Excurrit
autem in luxurias, dominationes, superbias,
caeteraque id genus, quibus immoderatorum miserorumque
animi sibi laetitias atque potentias comparari
putant. Coarctatur autem sordibus, timoribus, moerore,
cupiditate, atque aliis, quaecumque sunt, quibus
homines miseros etiam miseri confitentur. Cum vero
sapientiam contemplatur inventam, cumque, ut hujus
pueri verbo utar, ad ipsam se tenet, nec se ad simulacrorum
fallaciam, quorum pondus amplexus a Deo
suo cadere atque demergi solet, ulla commotus inanitate
convertit; nihil immoderationis, et ideo nihil egestatis,
nihil igitur miseriae pertimescit. Habet ergo
modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est.
34.
Quae est autem dicenda sapientia, nisi quae
Dei Sapientia est? Accepimus autem etiam auctoritate
divina, Dei Filium nihil esse aliud quam Dei Sapientiam [(I Cor. I, 24)] :
et est Dei Filius profecto
Deus. Deum habet igitur quisquis beatus est: quod
omnibus nobis jam ante placuit, cum hoc convivium
ingressi sumus. Sed quid putatis esse sapientiam,
nisi veritatem? Etiam hoc enim dictum est: Ego sum
Veritas [(Joan. XIV, 6)]
. Veritas autem ut sit, fit per
aliquem summum modum, a quo procedit, et in quem
se perfecta convertit. Ipsi autem summo modo nullus