PL 33, col. 158

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Letters of St. Augustin 40.9 · Letters of St. Augustin 41 · Letters of St. Augustin 40.0

et adjuvisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna
charitas indicit, ut si occupationes tuae sinunt,
omnium haereticorum perversa dogmata, qui rectitudinem
fidei christianae usque ad hoc tempus vel impudentia
vel imperitia vel pervicacia depravare conati
sunt, uno libello breviter digesta edas, in notitiam
eorum quibus aut non vacat propter alia negotia, aut
non valent propter alienam linguam tam multa legere
atque cognoscere. Diu te rogarem, nisi hoc soleret
esse indicium minus praesumentis de charitate. Hunc
interea fratrem nostrum Paulum in Christo multum
commendo benignitati tuae, cujus in nostris regionibus
existimationi bonum coram Deo testimonium perhibemus.
EPISTOLA XLI. Alypius et Augustinus Aurelio gratulantes de sermonibus quos presbyteri praesente ipso ad populum habere coeperant, ipsumque rogantes ut aliqui eorum sermones sibi mittantur.
Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo, sincerissimeque
charissimo fratri, et consacerdoti
papae AURELIO, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino
salutem.
1.
Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra
exsultatione [(Psal. CXXV, 2)] , nuntiantibus litteris tuis
sanctam cogitationem tuam, adjuvante Domino qui
eam inspiravit, ad effectum esse perductam, de omnibus
ordinatis fratribus nostris, et praecipue de sermone
presbyterorum, qui te praesente populo infunditur;
per quorum linguas clamat charitas tua majore
voce in cordibus hominum, quam illi in auribus: Deo
gratias. Nam quid melius et animo geramus, et ore
promamus, et calamo exprimamus quam, Deo gratias?
Hoc nec dici brevius, nec audiri laetius, nec intelligi
grandius, nec agi fructuosius potest. Deo gratias,
qui te et tam fideli pectore ditavit erga filios tuos,
et id quod in intimo animae habebas, quo humanus
oculus non penetrat, eduxit in lucem, donando tibi,
non solum ut bene velles, verum etiam in quibus posset
apparere quod velles. Ita plane fiat, fiat: luceant
haec opera coram hominibus, ut videant, gaudeant,
glorificent Patrem qui in coelis est [(Matth. V, 16)] .
Talibus delecteris in Domino: ipse te pro eis orantem
dignetur exaudire, quem tu per eos loquentem non
dedignaris audire. Eatur, ambuletur, curratur in via
Domini; benedicantur pusilli cum magnis, jucundati
in his qui dicunt eis, In domum Domini ibimus [(Psal.
CXXI, 1)] : praecedant illi, et sequantur isti, imitatores
facti eorum, sicut et illi Christi. Ferveat iter sanctarum
formicarum, fragrent opera sanctarum apum,
feratur fructus in tolerantia cum salute perseverandi
usque in finem. Nec sinat Dominus tentari supra
quam possumus ferre, sed faciat cum tentatione etiam
exitum, ut possimus sustinere [(I Cor. X, 13)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.