PL 33, col. 180

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Letters of St. Augustin 44.13 · Letters of St. Augustin 44.14 · Letters of St. Augustin 44.12

ista quaerere, nolle autem nostros haec quaeri; ea
facta pollicitatione discessimus, ut exhiberemus ei
plures collegas nostros, certe vel decem, qui tanta benevolentia
et lenitate et tam pio studio id quaeri vellent,
quantum in nobis eum jam animadvertisse atque
approbare sentiebamus. Hoc etiam de suorum numero
et ipse pollicitus est.
CAPUT VI.
13.
Unde vos hortor et obtestor per
Domini sanguinem, ut eum promissi sui commoneatis,
et gnaviter instetis, ut res coepta peragatur, quam
prope ad finem pervenisse jam cernitis. Quantum
enim arbitror, difficillime potestis invenire in episcopis
vestris tam utilem animum et voluntatem, quam
in isto sene perspeximus. Postero enim die ipse ad
nos venit, et haec iterum quaerere coeperamus. Sed
quia ordinandi episcopi necessitas nos inde jamjamque
rapiebat, diutius cum illo esse nequivimus. Jam
enim miseramus ad Majorem Coelicolarum quem
audieramus novi apud eos baptismi institutorem extitisse,
et multos illo sacrilegio seduxisse, ut cum illo,
quantum ipsius temporis patiebantur angustiae, aliquid
loqueremur. Quem posteaquam venturum comperit,
videns nos aliud suscepisse negotium, cum et
ipsum nescio quae necessitas profectionis urgeret, benigne
a nobis placideque discessit.
14.
Videtur autem mihi, ut turbulentas turbas et
impedimentum potius quam adjumentum afferentes
omnino devitemus, et vere ex animo amico atque
tranquillo susceptum tam magnum negotium Domino
opitulante peragamus, ad aliquam villam nos convenire
debere non magnam, ubi nullius nostrum esset
ecclesia: quam tamen villam communiter possident
homines et nostrae communionis et ipsius, sicuti est
villa Titiana. Sive ergo in Tubursicensi, sive in Thagastensi,
talis locus, vel ille quem commemoravi, vel
aliquis alius inventus fuerit, faciamus Codices canonicos
praesto esse. Et si qua proferri potuerint ex utraque
parte documenta: ut postpositis caeteris, nulla,
si Domino placuerit, interpellante molestia, quotquot
diebus potuerimus ad hoc vacantes, et unusquisque
nostrum apud suum hospitem Dominum deprecantes,
adjuvante ipso cui pax christiana gratissima est, rem
tantam et bono animo coeptam ad inquisitionis terminum
perducamus. Rescribite sane quid de hac re
vel vobis vel illi videatur.
EPISTOLA XLV. Augustinus Paulino, rogans ut demum rescribat post biennii silentium, mittatque sibi opus contra Paganos, quod ab ipso elaborari dudum audivit.
Dominis germanissimis, dilectissimis et in Christo
laudabilibus PAULINO et THERASIAE, ALYPIUS et AUGUSTINUS,
in Domino salutem.
1.
Nequaquam nos nescio qua vestra cessatio, qua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.