PL 33, col. 662
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
ut invicem diligatis [(Rom. XIII, 1-8)] . Haec verba Apostoli,
utilitatem vestrae severitatis ostendunt. Proinde
sicut dilectionem jussi sunt terrentibus debere qui
timent, ita dilectionem jussi sunt timentibus debere,
qui terrent. Nihil nocendi cupiditate fiat, sed omnia
consulendi charitate; et nihil fiat immaniter, nihil
inhumaniter. Ita formidabitur ultio cognitoris, ut
nec intercessoris religio contemnatur; quia et plectendo
et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita
hominum corrigatur. Quod si tanta est perversitas et
impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse,
nec venia; a bonis tamen intentione atque
conscientia quam Deus cernit, sive severitate, sive
lenitate, nonnisi officium dilectionis impletur.
20.
Quod autem in epistola tua sequitur, ubi dicis, Verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam
cupiunt sibi homines relaxari, et id propter quod scelus
admissum est possidere;
pessimum hominum genus
commemoras, cui poenitendi medicina omnino non
prodest. Si enim res aliena, propter quam peccatum
est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia,
sed fingitur: si autem veraciter agitur, non
remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum; sed,
ut dixi, cum restitui potest. Plerumque enim qui aufert,
amittit; sive alios patiendo malos, sive ipse
male vivendo, nec aliud habet unde restituat. Huic
certe non possumus dicere, Redde quod abstulisti,
nisi cum eum habere credimus et negare. Ubi quidem
si aliquos sustinet a repetente cruciatus, dum existimatur
habere quod reddat, nulla est iniquitas; quia
etsi non est unde luat ablatam pecuniam, merito tamen
dum eam per molestias corporales redhibere
compellitur, peccati quo male ablata est, poenas luit.
Sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere,
tanquam pro reis criminum; non ad hoc
ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo
in hominem saeviat, ille praesertim qui jam remisit
culpam, sed quaerit paecuniam, et si fraudari metuit,
non expetit vindicari. Denique in talibus causis, si
persuadere potuerimus eos pro quibus intervenimus,
non habere quod poscitur, continuo nobis eorum molestiae
relaxantur. Aliquando autem misericordes et
in ipso dubio nolunt homini pro incerta pecunia certa
inferre supplicia. Ad hanc misericordiam vos etiam
nos provocare et exhortari decet: melius enim,
etiamsi habet, amittis, quam si non habet, aut excrucias,
aut occidis. Sed pro istis magis apud eos qui
repetunt, quam apud eos qui judicant, intercedere
convenit; ne ipse videatur auferre, qui cum habeat
potestatem, non cogit reddere: quamvis in cogendo
ita debeat adhibere integritatem, ut ne amittat humanitatem.
21.
Illud vero fidentissime dixerim, eum qui pro
homine ad hoc intervenit ne male ablata restituat, et
qui ad se confugientem, quantum honeste potest, ad
restituendum non compellit, socium esse fraudis et
criminis. Nam misericordius opem nostram talibus