PL 34, col. 1046
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Harmony of the Gospels 1.5 · The Harmony of the Gospels 1.6 · The Harmony of the Gospels 1.0
hujus temporalis, ista in doctrina vitae illius sempiternae.
Ac per hoc illa operatur, ista requiescit; quia
illa est in purgatione peccatorum, ista in lumine purgatorum.
Ac per hoc in hac vita mortali, illa est in
opere bonae conversationis; ista vero magis in fide, et
apud perpaucos per speculum in aenigmate, et ex parte
in aliqua visione incommutabilis veritatis [(I Cor.
XIII, 12)] . Hae duae virtutes in duabus uxoribus Jacob
figuratae intelliguntur. De quibus adversus Faustum
Manichaeum pro modulo meo, quantum illi operi sufficere
videbatur, disserui [(Lib. 22, cap. 52)] . Lia
quippe interpretatur, Laborans; Rachel autem, Visum
principium. Ex quo intelligi datur, si diligenter advertas,
tres Evangelistas temporalia facta Domini et
dicta quae ad informandos mores vitae praesentis maxime
valerent, copiosius persecutos, circa illam activam
virtutem fuisse versatos; Joannem vero facta Domini
multo pauciora narrantem, dicta vero ejus, ea praesertim
quae Trinitatis unitatem et vitae aeternae felicitatem
insinuarent, diligentius et uberius conscribentem,
in virtute contemplativa commendanda, suam
intentionem praedicationemque tenuisse.
CAPUT VI.-- Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.
9.
Unde mihi videntur, qui ex Apocalypsi illa quatuor
animalia ad intelligendos quatuor Evangelistas
interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi qui
leonem in Matthaeo, hominem in Marco, vitulum in
Luca, aquilam in Joanne intellexerunt, quam illi qui
hominem Matthaeo, aquilam Marco, leonem Joanni
tribuerunt. De principiis enim librorum quamdam
conjecturam capere voluerunt, non de tota intentione
Evangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda.
Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam
maxime commendavit, per leonem significatus
accipitur: unde et in Apocalypsi cum ipsa tribu regia
leo commemoratus est, ubi dictum est, Vicit leo de tribu
Juda [(Apoc. V, 5)]
. Secundum Matthaeum enim et Magi
narrantur venisse ab Oriente ad regem quaerendum
et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit: et
ipse rex Herodes regem formidat infantem, atque ut
eum possit occidere, tot parvulos necat [(Matth.
II, 1-18)] . Quod autem per vitulum Lucas significatus
sit, propter maximam victimam sacerdotis, neutri
dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit
sermo narrantis; ibi cognatio Mariae et Elisabeth
commemoratur [(Luc. I, 5, 36)] ; ibi sacramenta primi
sacerdotii in infante Christo impleta narrantur [(Id.
II, 22-24)] : et quaecumque alia possunt diligenter adverti,
quibus appareat Lucas intentionem circa sacerdotis
personam habuisse. Marcus ergo, qui neque
stirpem regiam, neque sacerdotalem vel cognationem,
vel consecrationem narrare voluit, et tamen in eis
versatus ostenditur quae homo Christus operatus est,
tantum hominis figura in illis quatuor animalibus