PL 34, col. 18

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine pref.7 · On Christian Doctrine pref.8 · On Christian Doctrine pref.6

ad hominem tamen missum esse, ut sacramenta
perciperet, atque copularetur Ecclesiae [(Act. IX, 3-7)] :
et centurionem Cornelium quamvis exauditas orationes
ejus, eleemosynasque respectas ei angelus nuntiaverit,
Petro tamen traditum imbuendum; per quem
non solum sacramenta perciperet, sed etiam quid
credendum, quid sperandum, quid diligendum esset,
audiret [(Id. X, 1-6)] . Et poterant utique omnia per
angelum fieri, sed abjecta esset humana conditio, si
per homines hominibus Deus verbum suum ministrare
nolle videretur. Quomodo enim verum esset quod
dictum est, Templum enim Dei sanctum est, quod estis
vos [(I Cor. III, 17)]
; si Deus de humano templo responsa
non redderet, et totum quod discendum hominibus
tradi vellet, de coelo atque per Angelos
personaret? Deinde ipsa charitas, quae sibi invicem
homines nodo unitatis astringit, non haberet aditum
refundendorum et quasi miscendorum sibimet animorum,
si homines per homines nihil discerent.
7.
Et certe spadonem illum qui Isaiam prophetam
legens non intelligebat, neque ad angelum apostolus
misit, nec ei per angelum id quod non intelligebat
expositum, aut divinitus in mente sine hominis ministerio
revelatum est; sed potius suggestione divina
missus est ad eum, seditque cum eo Philippus, qui
noverat Isaiam prophetam, eique humanis verbis et
lingua quod in Scriptura illa tectum erat, aperuit [(Act. VIII, 27-35)] .
Nonne cum Moyse Deus loquebatur,
et tamen consilium regendi atque administrandi
tam magni populi a socero suo, alienigena scilicet
homine, et maxime providus et minime superbus
accepit [(Exod. XVIII, 14-26)] ? Noverat enim ille vir,
ex quacumque anima verum consilium processisset,
non ei, sed illi qui est veritas, incommutabili Deo
tribuendum esse.
8.
Postremo quisquis se nullis praeceptis instructum
divino munere quaecumque in Scripturis obscura
sunt intelligere gloriatur, bene quidem credit, et
verum est, non esse illam suam facultatem quasi a
seipso existentem, sed divinitus traditam; ita enim
Dei gloriam quaerit et non suam: sed cum legit, et
nullo sibi hominum exponente intelligit, cur ipse aliis
affectat exponere, ac non potius eos remittit Deo, ut
ipsi quoque non per hominem, sed illo intus docente
intelligant? Sed videlicet timet ne audiat a Domino, Serve nequam, dares pecuniam meam nummulariis [(Matth. XXV, 26, 27)]
.
Sicut ergo hi ea quae intelligunt,
produnt caeteris vel loquendo vel scribendo;
ita ego quoque si non solum ea quae intelligant, sed
etiam intelligendo ea quae observent, prodidero, culpari
ab eis profecto non debeo: quanquam nemo
debet aliquid sic habere quasi suum proprium, nisi
forte mendacium. Nam omne verum ab illo est, qui
ait: Ego sum veritas [(Joan. XIV, 6)]
. Quid enim habemus
quod non accepimus? Quod si accepimus, quid
gloriamur quasi non acceperimus [(I Cor. IV, 7)] ?
9.
Qui legit audientibus litteras, utique quas agnoscit
enuntiat; qui autem ipsas litteras tradit, hoc agit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.