PL 34, col. 20
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 1.3 · On Christian Doctrine 1.2 · On Christian Doctrine 1.4
intellectorem alium non requirat, per quem sibi
quod opertum est retegatur; sed quibusdam vestigiis
indagatis ad occultum sensum sine ullo errore ipse
perveniat, aut certe in absurditatem pravae sententiae
non incidat. Quapropter, quanquam et in ipso opere
satis apparere possit huic officioso labori nostro non
recte aliquem contradicere; tamen, si hujusmodi
prooemio quibuslibet obsistentibus convenienter videtur
esse responsum, hujus viae quam in hoc libro ingredi
volumus, tale nobis occurrit exordium
LIBER PRIMUS.
caput posuerat [(Genes. XXVIII, 11)] ; neque illud pecus
quod pro filio immolavit Abraham [(Id. XXII, 13)] . Hae
namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum.
Sunt autem alia signa quorum omnis usus in significando
est, sicuti sunt verba. Nemo enim utitur
verbis, nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intelligitur
quid appellem signa; res eas videlicet quae ad
significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omne
signum etiam res aliqua est; quod enim nulla res est,
omnino nihil est: non autem omnis res etiam signum
est. Et ideo in hac divisione rerum atque signorum,
cum de rebus loquemur, ita loquemur ut etiamsi earum
aliquae adhiberi ad significandum possint, non
impediant partitionem, qua prius de rebus, postea
de signis disseremus; memoriterque teneamus id nunc
in rebus considerandum esse quod sunt, non quod
aliud etiam praeter scipsas significant.
CAPUT III.-- Rerum divisio
3.
Res ergo aliae sunt quibus fruendum est, aliae
quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur. Illae
quibus fruendum est, beatos nos faciunt. Istis quibus
utendum est, tendentes ad beatitudinem adjuvamur,
et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt,
pervenire, atque his inhaerere possimus. Nos
vero qui fruimur et utimur, inter utrasque constituti,
si eis quibus utendum est frui voluerimus, impeditur
cursus noster, et aliquando etiam deflectitur, ut ab
his rebus quibus fruendum est obtinendis vel retardemur,
vel etiam revocemur, inferiorum amore prae
pediti.
CAPUT IV.-- Frui et uti, quid sit.
4.
Frui enim est amore alicui rei inhaerere propter
seipsam. Uti autem, quod in usum venerit ad id quod
amas obtinendum referre, si tamen amandum est.
Nam usus illicitus, abusus potius vel abusio nominandus
est. Quomodo ergo, si essemus peregrini, qui
beate vivere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione
utique miseri et miseriam finire cupientes,