PL 34, col. 23

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 1.10 · On Christian Doctrine 1.11 · On Christian Doctrine 1.9

naturam vident, quandoquidem se vident mutabiles.
CAPUT IX.-- Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.
9.
Nemo est enim tam impudenter insulsus qui
dicat: Unde scis incommutabiliter sapientem vitam
mutabili esse praeferendam? Idipsum enim quod interrogat,
unde sciam, omnibus ad contemplandum
communiter atque incommutabiliter praesto est. Et
hoc qui non videt, ita est quasi caecus in sole, cui
nihil prodest ipsis locis oculorum ejus tam clarae ac
praesentis lucis fulgor infusus. Qui autem videt et refugit,
consuetudine umbrarum carnalium invalidam
mentis aciem gerit. Pravorum igitur morum quasi
contrariis flatibus ab ipsa patria repercutiuntur homines;
posteriora atque inferiora sectantes, quam illud
quod esse melius atque praestantius confitentur.
CAPUT X.-- Ad videndum Deum purgandus animus.
10.
Quapropter, cum illa veritate perfruendum sit,
quae incommutabiliter vivit, et in ea Trinitas Deus,
auctor et conditor universitatis, rebus quas condidit
consulat; purgandus est animus, ut et perspicere illam
lucem valeat, et inhaerere perspectae. Quam purgationem
quasi ambulationem quamdam, et quasi navigationem
ad patriam esse arbitremur. Non enim ad
eum qui ubique praesens est, locis movemur, sed bono
studio bonisque moribus.
CAPUT XI.-- Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.
11.
Quod non possemus, nisi ipsa Sapientia tantae
etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur, et vivendi
nobis praeberet exemplum, non aliter quam in
homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia
nos cum ad illam venimus, sapienter facimus; ipsa
cum ad nos venit, ad hominibus superbis quasi stulte
fecisse putata est. Et quoniam nos cum ad illam venimus,
convalescimus; ipsa cum ad nos venit, quasi
infirma existimata est. Sed quod stultum est Dei, sapientius
est hominibus: et quod infirmum est Dei,
fortius est hominibus [(I Cor. I, 25)] . Cum ergo ipsa sit
patria, viam se quoque nobis fecit ad patriam.
CAPUT XII.-- Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.
Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens,
eorum qui oculum illum infirmum immundumque
habent, oculis etiam carneis apparere dignata est.
Quia enim in Sapientia Dei non poterat mundus per
Sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam
praedicationis salvos facere credentes [(I Cor. I,
21)] .
12.
Non igitur per locorum spatia veniendo, sed
in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad
nos dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia in hoc
mundo erat, et mundus per eam factus est. Sed quoniam
cupiditate fruendi pro ipso Creatore creatura,
homines configurati huic mundo, et mundi nomine
congruentissime vocati, non eam cognoverunt, propterea
dixit Evangelista: Et mundus eum non cognovit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.