PL 34, col. 408

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

praeter usitatum naturae cursum mirabiliter facta sunt,
ministrantibus Angelis esse facta: ut tamen ubique
creator vel reparator creaturarum non sit, nisi qui
plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat
Deus [(I Cor. III, 7)] .
CAPUT XIX.-- Ecstasis Adae.
36.
Ac per hoc etiam illa ecstasis quam Deus immisit
in Adam, ut soporatus obdormiret, recte intelligitur
ad hoc immissa, ut et ipsius mens per ecstasim
particeps fieret tanquam angelicae curiae, et intrans
in sanctuarium Dei intelligeret in novissima [(Psal.
LXXII, 17)] . Denique evigilans tanquam prophetiae
plenus, cum ad se adductam costam, mulierem suam
videret, eructavit continuo, quod magnum sacramentum
commendat Apostolus [(Ephes. V, 31, 32)] : Hoc
nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur
mulier, quoniam de viro suo sumpta est: et
propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et
adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Quae
verba cum primi hominis fuisse Scriptura ipsa testetur,
Dominus tamen in Evangelio Deum dixisse declaravit.
Ait enim, Non legistis quia qui fecit ab initio,
masculum et feminam fecit eos: et dixit, Propter hoc
dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori
suae; et erunt duo in carne una [(Matth. XIX, 4)]
? ut hinc
intelligeremus propter ecstasim quae praecesserat in
Adam, hoc eum divinitus tanquam prophetam dicere
potuisse. Sed jam iste hujus libri terminus placet, ut
ea quae sequuntur, ab alio exordio renovent intentionem
legentium.
LIBER DECIMUS. In quo tractatur de animarum origine.
CAPUT PRIMUM.-- Animam mulieris ex anima viri factam esse quorumdam opinio.
1.
Jam quidem ordo ipse videtur exposcere ut de

unde habuerit corpus, unde animam, dictum est;
corpus videlicet pulverem terrae, animam vero flatum
Dei: at illa de illius latere cum facta dicatur, non
dicitur quod eam Deus flando similiter animaverit,
tanquam utrumque de illo ductum sit, qui jam fuerat
animatus. Aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam
de anima viri, ut eam, sicut possemus, datam divinitus
vel intelligeremus, vel certe crederemus: aut
si hoc propterea Scriptura non tacuit, ne animam
quoque sicut carnem hominis de terra factam esse
putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri,
ne putaretur ex traduce, si hoc verum non est. Quapropter
ideo tacitum est, inquiunt, quod in ejus faciem
flaverit Deus, quia illud verum est, quod et
anima ex homine propagata est.
2.
Huic suspicioni facile occurritur. Si enim propterea

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.