PL 34, col. 42

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 2.10 · On Christian Doctrine 2.9 · On Christian Doctrine 2.11

mansueti, quaerunt voluntatem Dei. Cujus operis et
laboris prima observatio est, ut diximus, nosse istos
libros, etsi nondum ad intellectum, legendo tamen
vel mandare memoriae, vel omnino incognitos non habere.
Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, vel
praecepta vivendi, vel regulae credendi, solertius diligentiusque
investiganda sunt: quae tanto quisque plura
invenit, quanto est intelligentiae capacior. In iis enim
quae aperte in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa
omnia quae continent fidem, moresque vivendi, spem
scilicet atque charitatem, de quibus libro superiore
tractavimus. Tum vero, facta quadam familiaritate
cum ipsa lingua divinarum Scripturarum, in ea quae
obscura sunt aperienda et discutienda pergendum est,
ut ad obscuriores locutiones illustrandas de manifestioribus
sumantur exempla, et quaedam certarum
sententiarum testimonia dubitationem incertis auferant.
In qua re memoria valet plurimum: quae si defuerit,
non potest his praeceptis dari.
CAPUT X.-- Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.
15.
Duabus autem causis non intelliguntur quae
scripta sunt, si aut ignotis, aut ambiguis signis obteguntur.
Sunt autem signa vel propria, vel translata.
Propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur,
propter quas sunt instituta; sicut dicimus bovem,
cum intelligimus pecus, quod omnes nobiscum latinae
linguae homines hoc nomine vocant. Translata
sunt, cum et ipsae res quas propriis verbis significamus,
ad aliud aliquid significandum usurpantur: sicut
dicimus bovem, et per has duas syllabas intelligimus
pocus quod isto nomine appellari solet; sed rursus
per illud pecus intelligimus evangelistam, quem significavit
Scriptura, interpretante Apostolo, dicens, Bovem
triturantem non infrenabis [(I Cor. IX, 9)]
.
CAPUT XI.-- Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae.
16.
Contra ignota signa propria magnum remedium
est linguarum cognitio. Et latinae quidem linguae homines,
quos nunc instruendos suscepimus, duabus aliis
ad Scripturarum divinarum cognitionem opus habent,
hebraea scilicet et graeca; ut ad exemplaria praecedentia
recurratur, si quam dubitationem attulerit latinorum
interpretum infinita varietas. Quanquam et hebraea
verba non interpretata saepe inveniamus in libris,
sicut Amen, et Alleluia, et Racha, et Hosanna,
et si qua sunt alia: quorum partim propter sanctiorem
auctoritatem, quamvis interpretari potuissent,
servata est antiquitas, sicut est Amen, et Alleluia;
partim vero in aliam linguam transferri non potuisse
dicuntur, sicut alia duo quae posuimus. Sunt enim
quaedam verba certarum linguarum, quae in usum alterius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.