PL 34, col. 44

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 2.12 · On Christian Doctrine 2.13 · On Christian Doctrine 2.0

penitus aliena est: sicut quidam codices habent, Acuti
pedes eorum ad effundendum sanguinem; ὀξὺς enim et
acutum apud Graecos, et velocem significat. Ille ergo
vidit sententiam, qui transtulit, Veloces pedes eorum
ad effundendum sanguinem [(Psal. XIII, 3)]
; ille autem
alius ancipiti signo in aliam partem raptus erravit. Et
talia quidem non obscura, sed falsa sunt: quorum alia
conditio est; non enim intelligendos, sed emendandos
tales codices potius praecipiendum est. Hinc est etiam
illud, quoniam μόσχος graece vitulas dicitur, μοσχεύματα
quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina
interpretati sunt: qui error tam multos codices
praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum; et
tamen sententia manifestissima est, quia clarescit consequentibus
verbis: namque, Adulterinae plantationes
non dabunt radices altas [(Sap. IV, 3)]
, convenientius
dicitur quam, vitulamina, quae pedibus in terra gradiuntur,
et non haerent radicibus. Hanc translationem
in eo loco etiam caetera contexta custodiunt.
CAPUT XIII.-- Interpretationis vitium unde emendari possit.
19.
Sed quoniam et quae sit ipsa sententia, quam
plures interpretes pro sua quisque facultate atque judicio
conantur eloqui, non apparet, nisi in ea lingua
inspiciatur quam interpretantur; et plerumque a sensu
auctoris devius aberrat interpres, si non sit doctissimus:
aut linguarum illarum, ex quibus in latinam
Scriptura pervenit, petenda cognitio est; aut habendae
interpretationes eorum qui se verbis nimis obstrinxerunt;
non quia sufficiunt, sed ut ex eis veritas
vel error detegatur aliorum, qui non magis verba
quam sententias interpretando sequi maluerunt. Nam
non solum verba singula, sed etiam locutiones saepe
transferuntur, quae omnino in latinae linguae usum, si
quis consuetudinem veterum qui latine locuti sunt,
tenere voluerit, transire non possunt. Quae aliquando
intellectui nihil adimunt, sed offendunt tamen eos qui
plus delectantur rebus, cum etiam in earum signis
sua quaedam servatur integritas. Nam soloecismus qui
dicitur, nihil aliud est quam cum verba non ea lege
sibi coaptantur, qua coaptaverunt qui priores nobis
non sine auctoritate aliqua locuti sunt. Utrum enim
Inter homines, an, Inter hominibus dicatur, ad rerum
non pertinet cognitorem. Item barbarismus quid aliud
est, nisi verbum non eis litteris vel sono enuntiatum,
quo ab eis qui latine ante nos locuti sunt, enuntiari
solet? Utrum enim Ignoscere producta an correpta
tertia syllaba dicatur, non multum curat qui peccatis
suis Deum ut ignoscat petit, quolibet modo illud verbum
sonare potuerit. Quid est ergo integritas locutionis,
nisi alienae consuetudinis conservatio, loquentium
veterum auctoritate firmatae.
20.
Sed tamen eo magis inde offenduntur homines,
quo infirmiores sunt; et eo sunt infirmiores, quo doctiores
videri volunt, non rerum scientia qua aedificamur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.