PL 34, col. 469
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
tanquam medicinale consilium, ut ei praeputii longitudo
praecideretur, quo facto diu non doluit. Cum
vero iterum similiter doleret, et similia videre coepisset,
accepit ab eis rursus consilium, ut in mare pube
tenus intraret, ac post aliquantam moram inde discederet,
promittentibus sane quod jam deinceps vehementem
illum dolorem non esset passurus, sed solius
illius viscosi humoris molestiam: atque ita secutum
est; nec unquam talem aliquam postea passus est
aversionem mentis a sensibus, nec tale aliquid vidit
quale antea cum in mediis doloribus et horrendis vocibus
repente obmutescens abriperetur. Postea tamen
medicis caetera curantibus et sanantibus, non permansit
in proposito sanctitatis.
CAPUT XVIII.-- De visionum causis.
39.
Istarum visionum et divinationum causas et
modos vestigare si quis potest, certoque comprehendere,
eum magis audire vellem, quam de me exspectari
ut ipse dissererem. Quid tamen putem, ita ut
nec docti me tanquam confirmantem derideant, nec
indocti tanquam docentem accipiant, sed utrique disceptantem
et quaerentem potius quam scientem, non
occultabo. Ego visa ista omnia visis comparo somniantium.
Sicut enim aliquando et haec falsa, aliquando
autem vera sunt, aliquando perturbata, aliquando
tranquilla; ipsa autem vera, aliquando futuris omnino
similia, vel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus
et quasi figuratis locutionibus praenuntiata:
sic etiam illa omnia. Sed amant homines inexperta
rimari, et causas insolitorum requirere, cum quotidiana
plerumque talia saepe etiam latentioris originis
nosse non curent. Nam quemadmodum in vocibus,
hoc est signis quibus loquendo utimur, audito verbo
inusitato, quaerunt primo quid sit, hoc est quid significet;
quo cognito deinde quaerunt unde ita dictum
sit, cum tam multa sine cura nesciant, quae in usu
sermonis habent, unde ita sint dicta: sic cum aliquid
inusitatum in rebus acciderit, sive corporalibus, sive
spiritualibus, causas rationemque sollicite inquirunt,
et sibi reddi a doctoribus flagitant.
40.
Soleo autem cum me quisque interrogat, verbi
gratia, quid sit catus, et respondeo, Prudens vel acutus,
nec ei sufficit, sed pergit quaerere unde dictus sit
catus, vicissim referre et quaerere unde dictus sit
acutus, quod nihilominus utique ignorabat, sed quia
usitatum nomen erat, patienter ejus originem nesciebat:
quod autem novum insonuit auribus, parum
putat nosse quid significando valeat, nisi etiam unde
dicatur exquirat. Quisquis ergo ex me quaerit unde
visa corporalibus similia in ecstasi appareant, quae
raro accidit animae, vicissim quaero, unde appareant
dormientibus, quae quotidie sentit anima, et nemo
istud aut non multum curat inquirere. Quasi vero
ideo minus mira sit talium natura visorum, quia quotidiana
est; aut ideo minus curanda, quia omnium
est; aut si recte faciunt qui ista non quaerunt, non
rectius fecerint si nec in illa curiosi sint. Ego vero
multo amplius admiror, multoque maxime stupeo
quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricetur