PL 34, col. 472
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
consopitis, aliquo occulto opere spirituali in ea visa
quae similia sunt corporalibus anima rapitur, non quia
modus diversus est, ideo est etiam diversa natura visorum;
cum et in illis causis quae de corpore existunt,
sit utique differentia, et aliquando a contrario. Nam
phrenetici non dormiendo potius perturbatas habent
sentiendi vias in capite, ut talia videant, qualia somniantes
vident, quorum dormiendo avertitur intentio
a sensu vigilandi, et in ea videnda convertitur.
Cum ergo illud fiat non dormiendo, hoc autem dormiendo,
non tamen ea quae videntur ex alio genere
sunt, quam ex natura spiritus, de quo vel in quo fiunt
similitudines corporum. Ita quamvis diversa sit causa
intentionis alienatae, quando sano corpore vigilantis
occulta quadam vi spirituali anima rapitur, ut vice
corporum expressas corporalium rerum similitudines
in spiritu videat, eadem tamen est natura visorum.
Neque enim dici potest, cum causa in corpore est,
tunc animam sine ulla praesensione futurorum ex seipsa
versare imagines corporum, sicut etiam cogitando
eas solet; cum vero in ea videnda spiritu assumitur,
divinitus haec demonstrari: quandoquidem aperte
Scriptura dicit, Effundam de spiritu meo super omnem
carnem, et juvenes visa videbunt, et senes somnia somniabunt [(Joel. II, 28)]
,
divinae operationi utrumque
tribuens; et, Angelus Domini apparuit Joseph in somnis
dicens, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam;
et iterum, Tolle puerum, et vade in Aegyptum [(Matth. I,
20; et II, 13)]
.
CAPUT XXII.-- Quomodo contingant visa illa, ex quibus divinationes occulto instinctu seu casu factae.
45.
Itaque bono quidem spiritu assumi spiritum
hominis ad has videndas imagines, nisi aliquid significent,
non puto: cum vero in corpore causa
est, ut in eas expressius intuendas humanus intendatur
spiritus, non semper aliquid significare credendum
est; sed tunc significant, cum inspirantur
a demonstrante spiritu, sive dormienti, sive aliquid
aliud ex corpore, ut a carnis sensibus alienaretur, patienti.
Vigilantibus etiam neque ullo morbo afflictis
nec furore exagitatis, occulto quodam instinctu ingestas
esse cogitationes quas promendo divinarent, non
solum aliud agentes, sicut Caiphas pontifex prophetavit [(Joan. XI, 51)] ,
cum ejus intentio non haberet voluntatem
prophetandi, verum etiam id suscipientes,
ut divinandi modo aliquid dicerent, novimus.
46.
Nam quidam juvenes jocando ut fallerent, ubi
peregrini iter agebant, mathematicos se esse finxerunt,
ignorantes omnino utrum duodecim signa dicerentur.
Qui cum hospitem suum mirari cernerent quae
dicebant, et attestari esse verissima, audacius in plura
progressi sunt. At ille attestans ad omnia mirabatur.
Postremo ab eis de filii salute quaesivit, quem diu absentem
desiderabat, et quod inopinate tardaret, ne
quid ei accidisset sollicitus erat. At illi non curantes
quid post eorum abscessum veri cognosceretur, dum