PL 34, col. 479
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
confirmant; ac per hoc corporeos esse vel ratiocinantur
vel opinantur, de quorum ratione sive opinione
nunc disserere longum est: potest etiam fieri, ut
etiam in spiritualibus vel intellectualibus multos quosdam
gradus quisquam esse contendat, aut si possit
ostendat, eosque distinctos juxta aliquem provectum
magis minusve illustrium revelationum. Sed utcumque
se ista habeant, et accipiantur ut libet, ab alio
sic, ab alio autem sic; ego visorum vel visionum
praeter ista tria genera, aut corpore, aut spiritu, aut
mente, usque adhuc vel nosse vel docere non possum.
Sed quot et quantae singulorum generum sint differentiae,
ut in unoquoque aliud alio gradatim superferatur,
ignorare me fateor.
CAPUT XXX.-- In spirituali genere visionis alia visa quasi divina, alia humana.
58.
Sicut autem in ista luce corporea est coelum,
quod super terras suspicimus, unde luminaria clarent
et sidera, quae corpora longe sunt meliora terrestribus:
sic in illo genere spirituali, in quo videntur corporum
similitudines luce quadam incorporali ac sua,
sunt quaedam excellentia et merito divina, quae demonstrant
Angeli miris modis; utrum visa sua facili
quadam et praepotenti junctione vel commixtione
etiam nostra esse facientes, an scientes nescio quomodo
nostram in spiritu nostro informare visionem,
difficilis perceptu, et difficilior dictu res est. Sunt
autem alia visa usitata et humana, quae sive ex ipso
spiritu nostro multipliciter existunt, sive ex corpore
spiritui quodammodo suggeruntur, sicut fuerimus affecti
vel carne vel animo. Non solum enim vigilantes homines
curas suas cogitando versant in similitudinibus corporum,
verum etiam dormientes hoc saepe somniant,
quo indigent: nam et negotia sua gerunt ex animi
cupiditate, et epulis poculisque inhiantes insistunt, si
forte esurientes sitientesque dormierunt. Quae omnia
puto comparata illis angelicis demonstrationibus sic
habenda, ac si in ista natura corporum terrena coelestibus
comparentur.
CAPUT XXXI.-- In intellectuali visione alia sunt quae in anima videntur, aliud lumen quo ipsa illustratur. Lumen animae Deus.
59.
Sic etiam in illo genere intellectualium visorum
alia sunt, quae in ipsa anima videntur, velut virtutes
quibus vitia sunt contraria; sive permansurae, ut
pietas; sive utiles huic vitae, et postea non futurae,
sicut fides qua credimus ea quae nondum videmus, et
spes qua futura cum patientia exspectamus, et ipsa
patientia qua omnia toleramus adversa, donec quo
volumus veniamus. Istae quippe et hujusmodi virtutes,
quae nunc propter transigendam istam peregrinationem
valde necessariae sunt; non erunt in illa vita, propter
quam adipiscendam sunt necessariae: et tamen etiam
ipsae intellectualiter videntur; neque enim aut corpora
sunt, aut species habent similes corporum. Aliud
autem est ipsum lumen, quo illustratur anima, ut
omnia vel in se vel in illo veraciter intellecta conspiciat:
nam illud jam ipse Deus est, haec autem