PL 34, col. 48
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 2.16 · On Christian Doctrine 2.0
penetranda, cum sit herba brevis atque humilis, omnino
invenire non possunt quare sit dictum, Asperges
me hyssopo, et mundabor [(Psal. L, 9)]
.
25.
Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi,
translate ac mystice posita in Scripturis. Ingenium
quippe, ut ita dixerim, ingenuum non potest non
moveri quid sibi velit quod et Moyses, et Elias, et ipse
Dominus quadraginta diebus jejunaverunt [(Exod. XXIV,
18; III Reg. XIX, 8; et Matth. IV, 2)] . Cujus actionis
figuratus quidam nodus, nisi hujus numeri cognitione
et consideratione, non solvitur. Habet enim denarium
quater, tanquam cognitionem omnium rerum
intextam temporibus. Quaternario namque numero et
diurna et annua curricula peraguntur: diurna matutinis,
meridianis, vespertinis, nocturnisque horarum
spatiis; annua vernis, aestivis, autumnalibus, hiemalibusque
mensibus. A temporum autem delectatione
dum in temporibus vivimus, propter aeternitatem in
qua vivere volumus, abstinendum et jejunandum est:
quamvis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur
doctrina contemnendorum temporum et appetendorum
aeternorum. Porro autem denarius numerus Creatoris
atque creaturae significat scientiam: nam trinitas
Creatoris est, septenarius autem numerus creaturam
indicat, propter vitam et corpus. Nam in illa tria
sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente
diligendus est Deus [(Id. XXII, 37)] ; in corpore autem
quatuor manifestissima apparent, quibus constat,
elementa. In hoc ergo denario dum temporaliter nobis
insinuatur, id est, quater ducitur, caste et continenter,
a temporum delectatione vivere, hoc est quadraginta
diebus jejunare monemur. Hoc Lex, cujus
persona est in Moyse, hoc Prophetia, cujus personam
gerit Elias, hoc ipse Dominus monet; qui tanquam
testimonium habens ex Lege et Prophetis, medius inter
illos in monte, tribus discipulis videntibus atque
stupentibus, claruit [(Id., XVII, 2, 3)] . Deinde ita quaeritur
quomodo quinquagenarius de quadragenario numero
existat, qui non mediocriter in nostra religione
sacratus est propter Pentecosten [(Act. II)] , et quomodo
ter ductus propter tria tempora, ante Legem, sub
Lege, sub Gratia, vel propter nomen Patris, et Filii,
et Spiritus sancti, adjuncta eminentius ipsa Trinitate,
ad purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur, perveniatque
ad centum quinquaginta tres pisces, quos
retia post resurrectionem Domini in dexteram partem
missa ceperunt [(Joan. XXI, 11)] . Ita multis aliis atque
aliis numerorum formis quaedam similitudinum in sanctis
Libris secreta ponuntur, quae propter numerorum
imperitiam legentibus clausa sunt.
26.
Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum
rerum musicarum ignorantia. Nam et de psalterii
et citharae differentia, quidam non inconcione
aliquas rerum figuras aperuit: et decem chordarum
psalterium [(Psal. XXXII, 2; et Psal. XCI, 4)] , non importune
inter doctos quaeritur utrum habeat aliquam
musicae legem, quae ad tantum nervorum numerum
cogat; an vero, si non habet, eo ipso magis sacrate
accipiendus sit ipse numerus, vel propter decalogum