PL 34, col. 51

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 2.21 · On Christian Doctrine 2.20 · On Christian Doctrine 2.22

futuri mali, quam praesens damnum dolere. Unde
illud eleganter dictum est Catonis, qui cum esset consultus
a quodam, qui sibi a soricibus erosas caligas
diceret; respondit non esse illud monstrum, sed vere
monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur.
CAPUT XXI.-- Superstitio mathematicorum.
32.
Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis
segregandi sunt, qui genethliaci, propter natalium
dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici
vocantur. Nam et ipsi quamvis veram stellarum
positionem, cum quisque nascitur, consectentur,
et aliquando etiam pervestigent; tamen quod inde
conantur vel actiones nostras vel actionum eventa
praedicere, nimis errant, et vendunt imperitis hominibus
miserabilem servitutem. Nam quisque liber ad
hujusmodi mathematicum cum ingressus fuerit, dat
pecuniam ut servus inde exeat aut Martis, aut Veneris,
vel potius omnium siderum; quibus illi qui primi
erraverunt, erroremque posteris propinaverunt, vel
bestiarum propter similitudinem, vel hominum ad
ipsos homines honorandos imposuerunt vocabula. Non
enim mirandum est, cum etiam propioribus recentioribusque
temporibus, sidus quod appellamus Luciferum,
honori et nomini Caesaris Romani dicare conati
sunt. Et fortasse factum esset atque isset in vetustatem,
nisi avia ejus Venus praeoccupasset hoc nominis
praedium; neque jure ullo ad haeredes trajiceret,
quod nunquam viva possederat aut possidendum petiverat.
Nam ubi vacabat locus, neque alicujus priorum
mortuorum honore tenebatur, factum est quod in rebus
talibus fieri solet. Pro quintili enim et sextili mensibus,
Julium atque Augustum vocamus, de honoribus
hominum Julii Caesaris et Augusti Caesaris nuncupatos;
ut facile qui voluerit intelligat etiam illa sidera
prius sine his nominibus coelo vagata esse: mortuis
autem illis quorum honorare memoriam vel coacti
sunt homines regia potestate, vel placuit humana vanitate,
nomina eorum imponentes sideribus, eos ipsos
sibi mortuos in coelum levare videbantur. Sed quodlibet
vocentur ab hominibus, sunt tamen sidera, quae
Deus instituit et ordinavit ut voluit; et est certus motus
illorum, quo tempora distinguuntur atque variantur.
Quem motum notare, cum quisque nascitur, quo
modo se habeat, facile est, per eorum inventas conscriptasque
regulas, quos sancta Scriptura condemnat,
dicens: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare
saeculum, quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt [(Sap. XIII, 9)]
?
CAPUT XXII.-- Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.
33.
Sed ex ea notatione velle nascentium mores,
actus, eventa praedicere, magnus error et magna dementia
est. Et apud eos quidem qui talia dediscenda
didicerunt, sine ulla dubitatione refellitur haec superstitio.
Constellationes enim quas vocant, notatio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.