PL 34, col. 54

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 2.24 · On Christian Doctrine 2.25 · On Christian Doctrine 2.0

una figura litterae X quae decussatim notatur, aliud
apud Graecos, aliud apud Latinos valet, non natura,
sed placito et consensione significandi; et ideo qui
utramque linguam novit, si homini Graeco velit aliquid
significare scribendo, non in ea significatione ponit
hanc litteram, in qua eam ponit cum homini scribit
Latino: et Beta uno eodemque sono, apud Graecos
litterae, apud Latinos oleris nomen est; et cum dico,
Lege, in his duabus syllabis, aliud Graecus, aliud Latinus
intelligit: sicut ergo hae omnes significationes
pro suae cujusque societatis consensione animos movent,
et quia diversa consensio est, diverse movent;
nec ideo consenserunt in eas homines, quia jam valebant
ad significationem, sed ideo valent, quia consenserunt
in eas: sic etiam illa signa, quibus perniciosa
daemonum societas comparatur, pro cujusque observationibus
valent. Quod manifestissime ostendit ritus
augurum, qui et antequam observent, et posteaquam
observata signa tenuerint, id agunt ne videant volatus,
aut audiant voces avium; quia nulla ista signa
sunt, nisi consensus observantis accedat.
CAPUT XXV.-- In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua, quaedam commoda et necessaria.
38.
Quibus amputatis atque eradicatis ab animo
christiano, deinceps videndae sunt institutiones hominum
non superstitiosae, id est, non cum daemonibus,
sed cum ipsis hominibus institutae. Namque omnia quae
ideo valent inter homines, quia placuit inter eos ut
valeant, instituta hominum sunt: quorum partim
superflua luxuriosaque instituta sunt, partim commoda
et necessaria. Illa enim signa quae saltando faciunt
histriones, si natura, non instituto et consensione
hominum valerent; non primis temporibus, saltante
pantomimo, praeco pronuntiaret populis Carthaginis
quid saltator vellet intelligi. Quod adhuc multi
meminerunt senes, quorum relatu haec solemus audire.
Quod ideo credendum est, quia nunc quoque si
quis theatrum talium nugarum imperitus intraverit,
nisi ei dicatur ab altero quid illi motus significent,
frustra totus intentus est. Appetunt tamen omnes
quamdam similitudinem in significando, ut ipsa signa,
in quantum possunt, rebus quae significantur similia
sint. Sed quia multis modis simile aliquid alicui potest
esse, non constant talia signa inter homines, nisi
consensus accedat.
39.
In picturis vero et statuis, caeterisque hujusmodi
simulatis operibus, maxime peritorum artificum, nemo
errat cum similia viderit, ut agnoscat quibus sint rebus
similia. Et hoc totum genus inter superflua hominum
instituta numerandum est, nisi cum interest quid
eorum, qua de causa, et ubi, et quando, et cujus auctoritate
fiat. Millia denique fictarum fabularum et falsitatum,
quarum mendaciis homines delectantur, humana
instituta sunt. Et nulla magis hominum propria,
quae a seipsis habent, existimanda sunt, quam quaeque
falsa atque mendacia. Commoda vero et necessaria

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.