PL 34, col. 56

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 2.28 · On Christian Doctrine 2.29 · On Christian Doctrine 2.0

certiusque colligitur. Tunc enim videbitur non
frustra esse dictum, quod quadraginta sex annis templum
aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad
aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem
humani corporis referatur, quo indui propter
nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem
facta sunt omnia.
43.
De utilitate autem historiae, ut omittam Graecos,
quantam noster Ambrosius quaestionem solvit,
calumniantibus Platonis lectoribus et dilectoribus;
qui dicere ausi sunt omnes Domini nostri Jesu Christi
sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis
libris eum didicisse, quoniam longe ante humanum
adventum Domini Platonem fuisse, negari non
potest! Nonne memoratus episcopus, considerata historia
gentium, cum reperisset Platonem Jeremiae temporibus
profectum fuisse in Aegyptum, ubi propheta
ille tunc erat, probabilius esse ostendit quod Plato
potius nostris Litteris per Jeremiam fuerit imbutus,
ut illa posset docere vel scribere quae jure laudantur?
Ante Litteras enim gentis Hebraeorum, in qua unius
Dei cultus emicuit, ex qua secundum carnem venit Dominus
noster, nec ipse quidem Pythagoras fuit, a cujus
posteris Platonem theologiam didicisse isti asserunt.
Ita consideratis temporibus fit multo credibilius
istos potius de Litteris nostris habuisse quaecumque
bona et vera dixerunt, quam de Platonis Dominum
Jesum Christum, quod dementissimum est credere.
44.
Narratione autem historica cum praeterita etiam
hominum instituta narrantur, non inter humana instituta
ipsa historia numeranda est; quia jam quae transierunt,
nec infecta fieri possunt, in ordine temporum
habenda sunt, quorum est conditor et administrator
Deus. Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda.
Historia facta narrat fideliter atque utiliter;
libri autem aruspicum, et quaeque similes litterae, facienda
vel observanda intendunt docere, monitoris audacia,
non indicis fide.
CAPUT XXIX.-- Ad Scripturarum intelligentiam quatenus conducat animalium, herbarum, etc., praesertimque siderum cognitio.
45.
Est etiam narratio demonstrationi similis, qua
non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris. In
quo genere sunt quaecumque de locorum situ, naturisque
animalium, lignorum, herbarum, lapidum, aliorumve
corporum scripta sunt. De quo genere superius
egimus, eamque cognitionem valere ad aenigmata
Scripturarum solvenda docuimus: non ut pro quibusdam
signis adhibeantur, tanquam ad remedia vel machinamenta
superstitionis alicujus; nam et illud genus
jam distinctum ab hoc licito et libero separavimus.
Aliud est enim dicere, Tritam istam herbam si biberis,
venter non dolebit; et aliud est dicere, Istam herbam
collo si suspenderis, venter non dolebit. Ibi enim
probatur contemperatio salubris, hic significatio superstitiosa
damnatur. Quanquam ubi praecantationes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.