PL 34, col. 58
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 2.31 · On Christian Doctrine 2.32 · On Christian Doctrine 2.0
disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina
ad omnia genera quaestionum, quae in Litteris sanctis
sunt penetranda et dissolvenda, plurimum valet:
tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam
ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim
multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones
rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non
solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter
attentos decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei
cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At
ille consensit: verum enim erat ex parte, vel eo ipso
quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit:
Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo
accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo.
Quod genus captiosarum conclusionum. Scriptura,
quantum existimo, detestatur illo loco, ubi
dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est [(Eccli.
XXXVII, 23)]
. Quanquam etiam sermo non captiosus,
sed tamen abundantius quam gravitatem decet, verborum
ornamenta consectans, sophisticus dicitur.
49.
Sunt etiam verae connexiones ratiocinationis
falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem
illius cum quo agitur: quae tamen ad hoc inferuntur
a bono et docto homine, ut in iis erubescens ille cujus
errorem consequuntur, eumdem relinquat errorem;
quia si in eodem manere voluerit, necesse est etiam
illa quae damnat, tenere cogatur. Non enim vera inferebat
Apostolus, cum diceret, Neque Christus resurrexit;
et illa alia, Inanis est praedicatio nostra, inanis
est et fides vestra [(I Cor. XV, 14)]
; et deinceps alia
quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit,
et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant,
nec fides eorum qui hoc crediderant: sed ista
falsa verissime connectebantur illi sententiae qua dicebatur
non esse resurrectionem mortuorum. Istis
autem falsis repudiatis, quoniam vera erant si mortui
non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum.
Cum ergo sint verae connexiones, non solum
verarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est
veritatem connexionum etiam in scholis illis discere,
quae praeter Ecclesiam sunt. Sententiarum autem
veritas in sanctis Libris ecclesiasticis investiganda est.
CAPUT XXXII.-- Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.
50.
Ipsa tamen veritas connexionum non instituta,
sed animadversa est ab hominibus et notata, ut eam
possint vel discere vel docere: nam est in rerum
ratione perpetua et divinitus instituta. Sicut enim
qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit;
et locorum situs, aut naturas animalium vel stirpium
vel lapidum qui ostendit, non res ostendit
ab hominibus institutas; et ille qui demonstrat sidera
eorumque motus, non a se vel ab homine aliquo
rem institutam demonstrat: sic etiam qui dicit,
Cum falsum est quod consequitur, necesse est ut falsum
sit quod praecedit; verissime dicit, neque ipse
facit ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. Ex