PL 35, col. 1384

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.10 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.9 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.11

insit consilium quasi proles mentis tuae, quasi filius
cordis tui. Prius enim cor generat consilium, ut aliquam
fabricam construas, aliquid amplum in terra
moliaris; jam natum est consilium, et opus nondum
completum est: vides tu, quid facturus es; sed alius
non miratur, nisi cum feceris et construxeris molem,
et fabricam illam ad exsculptionem perfectionemque
perduxeris: attendunt homines mirabilem fabricam,
et mirantur consilium fabricantis; stupent quod vident,
et amant quod non vident: quis est qui potest
videre consilium? Si ergo ex magna aliqua fabrica
laudatur humanum consilium, vis videre quale consilium
Dei est Dominus Jesus Christus, id est, Verbum
Dei? Attende fabricam istam mundi; vide quae sint
facta per Verbum, et tunc cognosces quale sit Verbum.
Attende haec duo mundi corpora, coelum et terram:
quis explicat verbis ornatum coeli? quis explicat
verbis fecunditatem terrae? quis digne collaudat temporum
vices? quis digne collaudat seminum vim?
Videtis quae taceam, ne diu commemorando parum
dicam forte, quam potestis cogitare. Ex fabrica
ergo ista animadvertite quale Verbum est per quod
facta est: et non sola facta est. Omnia enim ista videntur,
quia pertinent ad sensum corporis. Per illud
Verbum et Angeli facti sunt; per illud Verbum et
Archangeli facti sunt; Potestates, Sedes, Dominationes,
Principatus; per illud Verbum facta sunt
omnia:
hinc cogitate quale Verbum est.
10.
Respondet mihi modo forte nescio quis: Et
quis hoc Verbum cogitat? Noli ergo tibi quasi vile
aliquid formare, cum audis Verbum, et conjicere
verba quae audis quotidie, Ille talia verba dixit, talia
verba locutus est, talia verba mihi narras: assidue
enim dicendo nomina verborum, quasi viluerunt,
verba. Et quando audis, In principio erat Verbum, ne
vile aliquid putares, quale consuevisti cogitare, cum
verba humana soleres audire, audi quid cogites: Deus erat Verbum.
11.
Exeat nunc nescio quis infidelis Arianus, et
dicat quia Verbum Dei factum est. Quomodo potest
fieri ut Verbum Dei factum sit, quando Deus per Verbum
fecit omnia? Si et Verbum Dei ipsum factum est,
per quod aliud Verbum factum est? Si hoc dicis, quia
est Verbum Verbi, per quod factum est illud, ipsum
dico ego unicum Filium Dei. Si autem non dicis Verbum
Verbi, concede non factum per quod facta sunt
omnia. Non enim per seipsum fieri potuit, per quod
facta sunt omnia: crede ergo Evangelistae. Poterat
enim dicere, In principio fecit Deus Verbum: quomodo
dixit Moyses, In principio fecit Deus coelum et
terram; et omnia sic enumerat, Dixit Deus, Fiat, et
factum est [(Gen. I)] . Si dixit, quis dixit? Utique Deus.
Et quid factum est? Creatura aliqua. Inter dicentem
Deum et factam creaturam quid est per quod factum
est, nisi Verbum? quia dixit Deus, Fiat, et factum
est. Hoc Verbum incommutabile: quamvis mutabilia
per Verbum fiant, ipsum incommutabile est.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.