PL 35, col. 1386
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.14 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.13 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.15
Quare hoc factum est propter te? Ut sugeres,
qui manducare non poteras. Omnino ergo, fratres,
sic accipite, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil. Universa enim creatura per ipsum
facta est, major, minor: per ipsum facta sunt supera,
infera; spiritualis, corporalis, per ipsum facta
sunt. Nulla enim forma, nulla compages, nulla concordia
partium, nulla qualiscumque substantia, quae
potest habere pondus, numerum, mensuram, nisi
per illud Verbum est, et ab illo Verbo creatore, cui
dictum est, Omnia in mensura, et numero, et pondere
disposuisti [(Sap. XI, 21)]
.
14.
Nemo ergo vos fallat, quando forte taedium patimini
ad muscas. Etenim aliqui derisi sunt a diabolo,
et ad muscas capti sunt. Solent enim aucupes
ponere in muscipula muscas, ut esurientes aves decipiant:
sic et isti ad muscas a diabolo decepti sunt.
Nam nescio quis taedium patiebatur ad muscas:
invenit illum Manichaeus taedio affectum; et cum diceret
se non posse pati muscas et odisse vehementer
illas, statim ille, Quis fecit has? Et quia taedio affectus
erat, et oderat illas, non ausus est dicere, Deus illas
fecit: erat autem catholicus. Ille statim subjecit: Si
Deus illas non fecit, quis illas fecit? Plane, ait ille,
ego credo quia diabolus fecit muscas. Et ille statim:
Si muscam diabolus fecit, sicut te video confiteri,
quia prudenter intelligis, apem quis fecit, quae paulo
amplior est musca? Non ausus ille est dicere quia
Deus fecit apem, et muscam non fecit; quia res erat
proxima. Ab ape duxit ad locustam, a locusta ad lacertum,
a lacerto ad avem, ab ave duxit ad pecus,
inde ad bovem, inde ad elephantem, postremo ad hominem;
et persuasit homini quia non a Deo factus est
homo. Ita ille miser cum taedium passus est ad muscas,
musca factus est, quem diabolus possideret. Beelzebub
quippe interpretari dicitur princeps muscarum:
de quibus scriptum est, Muscae moriturae exterminant
oleum suavitatis [(Eccle. X, 1)]
.
15.
Quid igitur, fratres? quare ista dixi? Claudite
aures cordis vestri adversus dolos inimici; intelligite
quia Deus fecit omnia, et in suis gradibus collocavit.
Quare autem patimur multa mala a creatura quam
fecit Deus? Quia offendimus Deum? Numquid haec
Angeli patiuntur? Fortassis et nos in vita ista illa non
timeremus. De poena tua peccatum tuum accusa, non
judicem. Nam propter superbiam instituit Deus istam
creaturam minimam et abjectissimam, ut ipsa nos
torqueret: ut cum superbus fuerit homo, et se jactaverit
adversus Deum; et, cum sit mortalis, mortalem
terruerit; et, cum sit homo, proximum hominem non
agnoverit; cum se erexerit, pulicibus subdatur. Quid
est quod te inflas humana superbia? Homo tibi dixit
convicium, et timuisti, et iratus es; pulicibus resiste