PL 35, col. 1407
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 4
cum posset credi esse. Ergo, Hoc est testimonium
Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes
et Levitas ad eum, ut interrogarent eum, Tu quis
es? Non autem mitterent, nisi moverentur excellentia
auctoritatis ejus, quia ausus est baptizare. Et confessus
est, et non negavit. Quid confessus est? Et confessus
est, Quia non sum ego Christus.
4.
Et interrogaverunt eum, Quid ergo? Elias es tu?
Noverant enim quia praecessurus erat Elias Christum.
Non enim alicui incognitum erat nomen Christi apud
Judaeos. Istum non putaverunt esse Christum: non
omnino Christum non esse venturum. Cum sperarent
venturum, sic offenderunt in praesentem, offenderunt
tanquam in humilem lapidem. Lapis enim ille adhuc
parvus erat, jam quidem praecisus de monte sine manibus:
sicut dicit Daniel propheta, vidisse se lapidem
praecisum de monte sine manibus. Sed quid sequitur? Et crevit,
inquit, lapis ille, et factus est mons magnus,
et implevit universam faciem terrae [(Dan. II, 34, 35)]
.
Videat ergo Charitas vestra quod dico: Christus ante
Judaeos jam praecisus erat de monte. Montem regnum
vult intelligi Judaeorum. Sed regnum Judaeorum non
impleverat universam faciem terrae. Inde praecisus est
ille lapis, quia inde natus est in praesentia Dominus.
Et quare sine manibus? Quia sine opere virili Virgo
peperit Christum. Jam ergo erat lapis ille praecisus
sine manibus, ante oculos Judaeorum: sed humilis
erat. Non immerito; quia nondum creverat lapis ille,
et impleverat orbem terrarum: quod ostendit in regno
suo, quod est Ecclesia, qua implevit totam faciem
terrae. Quia ergo nondum creverat, offenderunt in
illum tanquam in lapidem: et factum est in eis quod
scriptum est, Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur;
et super quos ceciderit lapis ille, conteret
eos [(Luc. XX, 18)]
. Primo super humilem ceciderunt;
excelsus super illos venturus est: sed ut eos venturus
excelsus conterat, primo eos humilis quassavit. Offenderunt
in eum, et quassati sunt; non contriti, sed
quassati: veniet excelsus, et conteret eos. Sed ignoscendum
est Judaeis, quia offenderunt in lapidem qui
nondum creverat. Quales sunt illi qui in ipsum montem
offenderunt? Jam de quibus dicam cognoscitis.
Qui negant Ecclesiam toto orbe diffusam, non in humilem
lapidem, sed in ipsum montem offendunt: quod
factus est ille lapis dum cresceret. Caeci Judaei non viderunt
humilem lapidem: quanta caecitas est non videre
montem?
5.
Ergo viderunt humilem, et non cognoverunt.
Demonstrabatur illis per lucernam. Nam primo ille,
quo major nemo surrexerat in natis mulierum, dixit, Non sum ego Christus.
Dictumque illi est, Numquid tu
es Elias? Respondit, non sum. Christus enim praemittit
ante se Eliam: et dixit, Non sum, et fecit nobis quaestionem.
Timendum est enim ne minus intelligentes,
contraria putent Joannem dixisse quam Christus dixit.
Quodam enim loco, cum Dominus Jesus Christus in
Evangelio quaedam diceret de se, responderunt illi discipuli: