PL 35, col. 1829

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 75.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 75.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 74.5

hospes visibiliter manere consuevit; exposuit quid
dixerit, apud vos manebit, cum adjunxit et dixit, in
vobis erit. Ergo invisibiliter videtur: nec si non sit in
nobis, potest esse in nobis ejus scientia. Sic enim a
nobis videtur in nobis et nostra conscientia: nam faciem
videmus alterius, nostram videre non possumus;
conscientiam vero nostram videmus, alterius non videmus.
Sed conscientia nunquam est, nisi in nobis:
Spiritus autem sanctus potest esse etiam sine nobis;
datur quippe ut sit et in nobis. Sed videri et sciri
quemadmodum videndus et sciendus est, non potest a
nobis, si non sit in nobis.
TRACTATUS LXXV. De eo quod ait Jesus, Non relinquam vos orphanos; usque ad id. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Cap. XIV, V\ 18-21.
1.
Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam
putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat velut
pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adjecit
atque ait: Non relinquam vos orphanos; veniam
ad vos. Orphani, pupilli sunt. Illud enim graecum ejusdem
rei nomen est, hoc latinum: nam et in psalmo
ubi legimus, Pupillo tu eris adjutor [(Psal. IX, 14)]
,
graecus habet orphano. Quamvis ergo nos Filius Dei
suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos
voluerit habere per gratiam, qui ejus Pater est per
naturam; tamen etiam ipse circa nos paternum affectum
quodammodo demonstrat, cum dicit, Non relinquam
vos orphanos; veniam ad vos. Hinc est quod
etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet
hora ut auferatur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt filii
sponsi [(Matth. IX, 15)]
. Quis autem sponsus, nisi Dominus
Christus?
2.
Deinde sequitur, et dicit: Adhuc modicum, et
mundus me jam non videt. Quid enim? tunc eum videbat
mundus; quandoquidem mundi nomine vult intelligi
eos de quibus superius est locutus, dicens de
Spiritu sancto, Quem mundus accipere non potest, quia
non videt eum, neque cognoscit eum? Videbat eum
plane mundus carneis oculis in carne conspicuum,
non autem videbat quod in carne Verbum latebat:
videbat hominem, non videbat Deum; videbat indumentum,
non videbat indutum. Sed quoniam post resurrectionem
etiam ipsam carnem suam, quam non
solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit
suis, noluit demonstrare non suis; hinc
fortasse intelligendum est esse dictum, Adhuc modicum,
et mundus me jam non videt: vos autem videbitis
me; quia ego vivo, et vos vivetis.
3.
Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis? Cur de
praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse
victuros, nisi quia vitam etiam carnis utique resurgentis.
qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus
secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio,
praesentis posuit temporis verbum propter significandam
celeritatem: illorum autem quoniam saeculi
differtur in finem, non ait, vivitis; sed, vivetis. Duas
ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.