PL 35, col. 1841
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 81.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 81.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 81.3
1.
Vitem se dixit esse Jesus, et discipulos suos
palmites, et agricolam Patrem: unde jampridem sicut
potuimus disputatum est. In hac autem lectione, cum
adhuc de seipso qui est vitis, et de suis palmitibus,
hoc est discipulis loqueretur: Manete, inquit, in me,
et ego in vobis. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in
illis. Utrumque autem prodest non ipsi, sed illis. Ita
quippe in vite sunt palmites, ut viti non conferant,
sed inde accipiant unde vivant: ita vero vitis est in
palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non
sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere
Christum, et manere in Christo, discipulis prodest
utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest
de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus
est, sine radice non potest vivere.
2.
Denique adjungit et dicit: Sicut palmes non potest
ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic
nec vos, nisi in me manseritis. Magna gratiae commendatio,
fratres mei: corda instruit humilium, ora obstruit
superborum. Ecce cui, si audent, respondeant,
qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere,
justitiae Dei non sunt subjecti [(Rom. X, 3)] .
Ecce cui respondeant sibi placentes, et ad bona opera
facienda Deum sibi necessarium non putantes. Nonne
huic resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi
circa fidem [(II Tim. III, 8)] , qui respondent et
loquuntur niquitatem, dicentes: A Deo habemus
quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod justi
sumus? Quid dicitis, qui vos ipsos decipitis, non
assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii, ex alto
elationis per inania praesumptionis, in profunda submersionis?
Nempe vox vestra est, quod homo ex semetipso
facit justitiam: hoc est altum elationis vestrae.
Sed veritas contradicit, et dicit, Palmes non potest
ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite. Ite
nunc per abrupta, et non habentes ubi figamini,
ventosa loquacitate jactamini. Haec sunt inania praesumptionis
vestrae. Sed quid vos sequatur videte, et
si est in vobis ullus sensus, horrete. Qui enim a semetipso
se fructum existimat ferre, in vite non est;
qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo
non est, christianus non est. Haec sunt profunda
submersionis vestrae.
3.
Etiam atque etiam considerate quid adhuc veritas
adjungat et dicat: Ego sum, inquit, vitis, vos palmites.
Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum
multum: quia sine me nihil potestis facere. Ne quisquam
putaret saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso
palmitem ferre, cum dixisset, hic fert fructum
multum, non ait, quia sine me parum potestis facere;
sed, nihil potestis facere. Sive ergo parum, sive multum,
sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri
potest. Quia etsi parum attulerit palmes, eum purgat
agricola ut plus afferat: tamen nisi in vite manserit
et vixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso