PL 35, col. 1850
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 85.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 86.1
quid noster Dominus faciat sciamus. Non solum enim
homines, verum etiam justos ipse facit nos, et non
ipsi nos. Et ut hoc sciamus, quis nisi ipse facit? Non
enim spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui
ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis [(I Cor. II, 12)]
.
Ab ipso quidquid boni est, donatur.
Ergo quia et hoc bonum est, ab ipso utique donatur
ut sciatur a quo bonum omne donetur; ut omnino de
omnibus bonis, qui gloriatur, in Domino glorietur (Id I, 31).
Quod vero sequitur, Vos autem dixi amicos;
quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota
feci vobis, ita est profundum, ut nullo modo sit isto
sermone coarctandum, sed in alium differendum.
TRACTATUS LXXXVI. De eo quod Dominus ait, Vos autem dixi amicos; usque ad id, Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Cap. XV, V\ V\. 15, 16.
1.
Merito quaeritur quomodo accipiendum sit quod
ait Dominus, Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque
audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quis enim
audeat affirmare vel credere ullum hominum scire
omnia quaecumque a Patre audivit unigenitus Filius;
quando ne hoc quidem quisquam capit, quomodo a
Patre audiat ullum verbum, cum ipse sit Patris unicum
Verbum? Quid, quod aliquanto post, in hoc
ipso tamen sermone, quem post coenam ante passionem
ad discipulos habuit, Multa, inquit, habeo vobis
dicere; sed non potestis illa portare modo [(Joan. XVI,
12)]
? Quo igitur pacto intellecturi sumus omnia eum
nota fecisse discipulis, quaecumque audivit a Patre,
cum propterea quaedam multa non dicat, quia scit
eos modo portare non posse? Sed nimirum quod facturus
est, fecisse se dicit, qui ea quae futura sunt
fecit [(Isai. XLV, 11)] . Sicut enim dicit per prophetam, Foderunt manus meas et pedes meos
[(Psal. XXI, 18)]
;
nec ait, fossuri sunt; velut praeterita dicens, et ea
tamen futura praedicens: ita et hoc loco ait omnia se
nota fecisse discipulis, quae se novit nota esse facturum
in illa plenitudine scientiae, de qua dicit Apostolus, Cum autem venerit quod perfectum est, quod
ex parte est evacuabitur.
Ibi quippe dicit: Nunc scio
ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum;
et nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem [(I Cor. XIII, 10, 12)]
. Nam et ipse Apostolus
salvos nos dicit esse factos per lavacrum regenerationis [(Tit. III, 5)] :
qui tamen alio loco, Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est
spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod
non videmus speramus, per patientiam exspectamus [(Rom. VIII, 24 et 25)]
.
Unde etiam ejus coapostolus
Petrus: In quem modo, inquit, non videntes creditis;
quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili et
honorato, percipientes mercedem fidei, salutem animarum
vestrarum [(I Petr. I, 8 et 9)]
. Si ergo nunc tempus
est fidei, salus autem animarum merces est fidei;
quis dubitet in fide, quae per dilectionem operatur [(Gal. V, 6)] ,
peragendum diem, atque in fine dici
recipiendam esse mercedem, non solum redemptionem
corporis nostri, de qua dicit apostolus Paulus