PL 35, col. 1917
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 109.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 108.5 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 109.2
suis caeteris membris incipit dicere: quod donante
ipso, alio sermone tractandum est.
TRACTATUS CIX. In illud, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Cap. XVII, V\. 20.
1.
Dominus Jesus jam sua propinquante passione,
cum orasset pro discipulis suis, quos et Apostolos nominavit,
cum quibus coenaverat ultimam coenam, de
qua traditor ejus per buccellam manifestatus exierat,
et cum quibus post ejus egressum antequam pro eis
oraret, multa jam fuerat locutus; adjunxit et caeteros
qui in eum fuerant credituri, et ait ad Patrem, Non
pro his autem rogo tantum, id est pro discipulis qui
cum illo tunc erant: sed et pro eis, inquit, qui credituri
sunt per verbum eorum in me. Ubi omnes suos intelligi
voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam
qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in
eum, per verbum Apostolorum sine dubio crediderunt,
et donec veniat, credituri sunt: ipsis enim dixerat, Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio
mecum estis
[(Joan. XV, 27)]
; et per hos Evangelium
ministratum est, et antequam scriberetur, et utique
quisquis in Christum credit, Evangelio credit. Non itaque
hi tantum intelligendi sunt, quos ait in se credituros
per verbum eorum, qui ipsos, cum in carne viverent,
Apostolos audierunt; sed et post obitum
eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum
credidimus in Christum. Quoniam ipsi qui cum illo tunc
fuerunt, quod ab illo audierunt, caeteris praedicaverunt:
atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus,
ad nos usque pervenit, ubicumque est ejus
Ecclesia; et perventurum est ad posteros, quicumque,
ubicumque postea in eum credituri sunt.
2.
Potest itaque videri Jesus in hac oratione non
orasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrutemur
in eadem oratione verba ejus. Si enim pro eis prius
oravit, sicut jam ostendimus, qui cum illo tunc erant,
postea vero etiam pro eis qui per verbum eorum in
illum fuerant credituri; potest dici non orasse pro
illis qui neque tunc erant cum illo quando ista dicebat,
neque per verbum eorum postea, sed in eum sive
per ipsos, sive quomodolibet, tamen ante crediderant.
Numquid enim cum illo tunc erat Nathanael? Numquid
Joseph ille ab Arimathia, qui corpus ejus a Pilato
petiit, quem jam discipulum ejus fuisse iste ipse
Joannes evangelista testatur [(Joan. XIX, 38)] ? Numquid
Maria mater ejus, et aliae feminae, quas ejus discipulas
in Evangelio jam tunc fuisse didicimus? Numquid cum
illo tunc erant de quibus saepe dicit idem Joannes
evangelista, Multi crediderunt in eum [(Id. II, 23, IV,
39, VII, 31, VIII, 30, et X, 42)]
? Nam unde erat multitudo
illa eorum qui cum ramis partim praecedebant,
partim sequebantur insidentem jumento, dicentes, Benedictus qui venit in nomine Domini;
et cum eis
pueri, de quibus ipse ait fuisse praedictum, Ex ore
infantium et lactentium perfecisti laudem [(Matth. XXI,
7, 16; Psal. VIII, 3)]
? Unde quingenti fratres, quibus
simul post resurrectionem non apparuisset (I Cor.