PL 35, col. 1983

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.7 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.6 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.8

propter arrogantiam ne displiceamus hominibus, si
nos justos esse dixerimus. Faciunt hoc impii et insani:
Scio quidem quia justus sum, sed quid dicturus
sum ante homines? si me justum dixero, quis ferat,
quis toleret? apud Deum nota sit justitia mea: ego
tamen dicam me peccatorem; non quia sum, sed ne
arrogantia odiosus inveniar. Dic hominibus quod es,
dic Deo quod es. Quia si non dixeris Deo quod es,
damnat Deus quod in te inveniet. Non vis ut ille
damnet? tu damna. Vis ut ille ignoscat? tu agnosce,
ut possis Deo dicere, Averte faciem tuam a peccatis
meis. Dic illi etiam illa verba in ipso Psalmo, Quoniam
iniquitatem meam ego agnosco [(Psal. L, 11, 5)]
. Quod
si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus,
qui dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex omni
iniquitate. Quod si dixerimus quia non peccavimus,
mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
Si dixeris, Non peccavi; illum facis mendacem, cum
te vis facere veracem. Unde fieri potest ut Deus mendax
sit, et homo verax; cum contradicat Scriptura: Omnis homo mendax, Deus solus verax
[(Rom. III, 4)]
?
Ergo Deus per seipsum verax, tu per Deum verax;
nam per te mendax.
7.
Et ne forte impunitatem videretur dedisse peccatis,
quia dixit, Fidelis est et justus, qui mundet nos
ab omni iniquitate; et dicerent jam sibi homines, Peccemus,
securi faciamus quod volumus, purgat nos
Christus, fidelis est et justus, purgat nos ab omni iniquitate:
tollit tibi malam securitatem, et inserit utilem
timorem. Male vis esse securus, sollicitus esto.
Fidelis enim est et justus, ut dimittat nobis delicta
nostra, si semper tibi displiceas, et muteris donec
perficiaris. Ideo quid sequitur? Filioli mei, haec scribo
vobis, ut non peccetis. Sed forte subrepit de vita humana
peccatum: quid ergo fiet? Quid? jam desperatio
erit? Audi: Et si quis, inquit, peccaverit, advocatum
habemus ad Patrem, Jesum Christum justum;
et ipse propitiator est peccatorum nostrorum. Ille est
ergo advocatus; da operam tu ne pecces: si de infirmitate
vitae subrepserit peccatum, continuo vide,
continuo displiceat, continuo damna; et cum damnaveris,
securus ad judicem venies. Ibi habes advocatum;
noli timere ne perdas causam confessionis tuae.
Si enim aliquando in hac vita committit se homo disertae
linquae, et non perit; committis te Verbo, et
periturus es? Clama, Advocatum habemus ad Patrem.
8.
Videte ipsum Joannem servantem humilitatem.
Certe vir justus erat et magnus, qui de pectore Domini
mysteriorum secreta bibebat; ille, ille qui bibendo
de pectore Domini divinitatem ructavit, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum [(Joan. I, 1)]
:
ille talis vir non dixit, Advocatum habetis
apud Patrem; sed, Si quis peccaverit, advocatum,
inquit, habemus. Non dixit, habetis; nec, me habetis,
dixit; nec, ipsum Christum habetis, dixit: sed et
Christum posuit, non se; et habemus dixit, non, habetis.
Maluit se ponere in numero peccatorum, ut
haberet advocatum Christum, quam ponere se pro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.