PL 35, col. 2003
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 3.10 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.11 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.9
sis, palea es. Sed quare foris non es? Quia occasionem
venti non invenisti.
10.
Jam ista manifesta sunt, fratres. Ne quis dicat:
Christum non colo, sed Deum colo Patrem ipsius. Omnis qui negat Filium, nec Filium nec Patrem habet:
et qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet.
Vos
grana alloquitur; et qui palea erant, audiant, et grana
fiant. Unusquisque considerans conscientiam suam,
si mundi amator est, mutetur; fiat amator Christi,
ne sit antichristus. Si quis ei dixerit quod antichristus
sit, irascitur, injuriam sibi factam putat; fortassis inscriptionem
minatur, si audiat a litigante quod antichristus
sit. Dicit ei Christus: Patiens esto; si falsum
audisti, gaude mecum, quia et ego falsa ab antichristis
audio: si autem verum audisti, conveni conscientiam
tuam; et si audire times, esse plus time.
11.
Ergo vos quod ab initio audistis, in vobis maneat.
Quod si in vobis manserit quod ab initio audistis; et vos
in Filio et Patre manebitis. Haec est pollicitatio quam
ipse pollicitus est nobis. Forte enim mercedem quaereres,
et diceres: Ecce in me quod ab initio audivi custodio,
obtempero; pericula, labores, tentationes pro
ista permansione sustineo: quo fructu? qua mercede?
Quid mihi postea dabit, quia in hoc saeculo me video
laborare inter tentationes? Non video hic requiem
esse aliquam; mortalitas ipsa aggravat animam, et
corpus quod corrumpitur premit ad inferiora: sed tolero
omnia, ut illud quod ab initio audivi, maneat in
me; et dicam Deo meo, Propter verba labiorum tuorum
ego custodivi vias duras [(Psal. XVI, 4)]
. Ad quam
ergo mercedem? Audi, et noli deficere. Si deficiebas
in laboribus, promissa mercede fortis esto. Quis est
qui operetur in vinea, et recedat illi de corde quod
accepturus est? Fac illum oblitum mercedem suam,
deficiunt manus. Memoria promissae mercedis perseverantem
facit in opere: et homo promisit qui te potest
fallere. Quanto fortior esse debes in agro Dei,
quando promisit veritas, cui nec succedi potest, nec
mori, nec fallere potest eum cui promissum est? Et
quid est promissum? Videamus quid promisit. Aurum
est, quod hic multum amant homines, an argentum?
An possessiones, ad quas fundunt homines aurum,
quamvis multum ament aurum? An amoena praedia,
amplae domus, multa mancipia, animalia numerosa?
Non haec est quaedam merces ad quam nos hortatur,
ut in labore duremus. Quid dicitur merces ista? Vita
aeterna. Audistis, et gavisi exclamastis: amate quod
audistis, et liberamini a laboribus vestris in requiem
vitae aeternae. Ecce quid promittit Deus, vitam aeternam.
Ecce quid minatur Deus, ignem aeternum. Quid
illis ad dexteram constitutis? Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine
mundi. Ad sinistram quid? Ite in ignem aeternum, qui
praeparatus est diabolo, et angelis ejus [(Matth. XXV,
34, 41)]
. Illud nondum amas, vel hoc time.
12.
Mementote ergo, fratres mei, quia vitam aeternam
nobis promisit Christus: Haec est, inquit, pollicitatio
quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam.
Haec scripsi vobis de his qui vos seducunt. Nemo vos seducat