PL 35, col. 2005

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 4.1 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.13 · Ten Homilies on the First Epistle of John 4.2

foliorum? numquid tale aliquid intrinsecus agit? Sed
quis agit hoc? audite agricolam Apostolum, et videte
quid sumus, et audite magistrum interiorem: Ego
plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit:
neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui
incrementum dat Deus [(I Cor. III, 6, 7)]
. Hoc ergo vobis
dicimus: sive plantemus, sive rigemus loquendo,
non sumus aliquid; sed ille qui incrementum dat
Deus, id est, unctio illius quae docet vos de omnibus.
TRACTATUS IV. De eo quod sequitur, Et verax est, et non est mendax; usque ad id, in hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli. Cap. II, V\. 27-29, et cap. III, V\. 1-8.
1.
Meministis, fratres, hesternam lectionem ad hoc
terminatam, quia non habetis necessitatem ut quis
doceat vos, sed ipsa unctio docet vos de omnibus.
Hoc autem, sicut vos recordari certus sum, sic exposuimus
vobis, quia nos qui forinsecus loquimur ad
aures vestras, ita sumus quasi operarii, adhibentes
culturam forinsecus ad arborem, sed incrementum
dare non possumus, nec fructus formare: ille autem
qui vos creavit, et redemit, et vocavit, per fidem et
Spiritum suum habitans in vobis, nisi loquatur vobis
intus, sine causa nos perstrepimus. Unde hoc apparet?
Quia cum multi audiant, non omnibus persuadetur
quod dicitur; sed illis solis quibus intus loquitur
Deus. Illis autem intus loquitur, qui ei locum praebent:
illi autem Deo locum praebent, qui diabolo locum
non praebent. Habitare enim vult diabolus corda
hominum, et loqui ibi omnia quae valent ad seductionem.
Sed quid ait Dominus Jesus? Princeps hujus
mundi missus est foras [(Joan. XII, 31)]
. Unde missus
est? numquid extra coelum et terram? numquid extra
fabricam mundi? Sed extra corda credentium. Foras
misso invasore, habitet redemptor; quia ipse redemit
qui creavit. Et diabolus jam forinsecus oppugnat,
non vincit illum qui intus possidet. Forinsecus autem
oppugnat, immittendo varias tentationes: sed ille non
consentit cui Deus intus loquitur, et unctio quam audistis.
2.
Et verax est, inquit, eadem unctio; id est, ipse
Spiritus Domini qui docet homines, mentiri non potest.
« Et non est mendax. Sicut docuit vos, permanete
in ipsa. Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum
manifestatus fuerit, habeamus fiduciam in conspectu
ejus, ut non confundamur ab eo in adventu ejus. »
Videtis, fratres; credimus in Jesum quem non vidimus:
annuntiaverunt eum qui viderunt. qui contrectaverunt,
qui verbum ex ore ipsius audierunt; et
ut haec persuaderent generi humano, ab illo missi
sunt, non a seipsis ire ausi sunt. Et quo missi sunt?
Audistis cum Evangelium legeretur, Ite, praedicate
Evangelium universae creaturae quae sub coelo est [(Marc. XVI, 15)]
.
Ubique ergo discipuli missi sunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.