PL 35, col. 2074

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

Pater, evidentissime duorum Testamentorum distincta
sunt tempora. Illud enim ad timorem pertinet, Novum
autem ad charitatem. Sed quaeritur quis sit spiritus
servitutis? Nam spiritus adoptionis filiorum, utique
Spiritus sanctus est. Spiritus ergo servitutis in timore,
ille est qui potestatem habet mortis; quia ipso
timore per totam vitam rei erant servitutis qui sub
Lege agebant, non sub gratia. Nec mirum est quod
eum acceperunt per divinam providentiam qui bona
temporalia sectabantur, non quia ipsius est Lex et
mandatum. Nam Lex sancta, et mandatum sanctum, et
justum et bonum [(Rom. VII, 12)]
: ille autem spiritus
servitutis non utique bonus, quem accipiunt qui praecepta
datae Legis implere non possunt, dum serviunt
desideriis carnalibus, nondum gratia Liberatoris assumpti
in filiorum adoptionem. Quia et ipse spiritus
servitutis non habet quemquam in potestate, nisi qui
ei per ordinem divinae providentiae traditus fuerit,
Dei justitia sua cuique tribuente. Quam potestatem
acceperat Apostolus, cum dicit de quibusdam, Quos
tradidi satanae ut discant non blasphemare [(I Tim. I, 20)]
:
et iterum de alio, Jam judicavi, inquit, tradere hujusmodi
satanae in interitum carnis, ut anima salva sit [(I Cor. V, 3, 5)]
.
Qui ergo nondum sub gratia sunt, et
sub Lege constituti vincuntur peccatis ad obediendum
desideriis carnalibus, et praevaricatione augent reatum
criminum suorum, spiritum acceperunt servitutis, id
est, spiritum ejus qui potestatem mortis habet. Nam
si spiritum servitutis ipsum spiritum hominis intellexerimus,
incipit et spiritus adoptionis ipse intelligi
tanquam in melius commutatus. Sed quia spiritum
adoptionis Spiritum sanctum accipimus, quem manifeste
ostendit cum dicit, Ipse Spiritus testimonium
reddit spiritui nostro; restat ut spiritum servitutis illum
intelligamus, cui serviunt peccatores: ut quemadmodum
Spiritus sanctus a timore mortis vindicat,
sic spiritus servitutis qui potestatem habet mortis,
ejusdem mortis terrore reos teneat; ut se ad Liberatoris
auxilium quisque convertat, etiam ipso diabolo
invito, qui eum semper in potestate habere desiderat.
LIII. [Ib. VIII, 19-23.]
Quod autem ait, Nam exspectatio
creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati
enim creatura subjecta est non sponte, etc., usque
ad id quod ait, Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus,
adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri,
sic intelligendum est, ut neque sensum dolendi et gemendi
opinemur esse in arboribus et oleribus et lapidibus,
et caeteris hujuscemodi creaturis; hic enim
error Manichaeorum est: neque Angelos sanctos vanitati
subjectos esse arbitremur; et de his existimemus
quod liberabuntur a servitute interitus, cum
interituri utique non sint: sed omnem creaturam in
ipso homine sine ulla calumnia cogitemus. Non enim
creatura ulla esse potest, nisi aut spiritualis, quae excellit
in Angelis; aut animalis, quae etiam in vita bestiarum
satis apparet; aut corporalis, quae videri aut
tangi potest: omnis autem est etiam in homine; quia
homo constat spiritu et anima et corpore. Ergo creatura

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.