PL 35, col. 2086

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

rebus quae possunt et bono animo fieri et malo, judicium
Deo dimittamus, nec audeamus de alterius
corde, quod non videmus, ferre sententiam. In his
vero rebus quae ita comprehenduntur, ut eas bono et
casto animo non posse fieri manifestum sit, non improbatur,
si judicemus. Itaque hoc quod de cibis dicit,
quia ignoratur quo animo fiat, non vult nos esse
judices, sed Deum: de illo autem nefario stupro, ubi
uxorem patris sui quidam habuerat, praecepit debere
judicari [(I Cor. V, 1)] . Non enim poterat ille dicere,
bono animo se tam immane flagitium commisisse.
Ergo quaecumque facta ita manifestantur, ut non possit
dici, Bono animo feci, judicanda sunt a nobis;
quaecumque autem ita fiunt, ut quo animo fiant incertum
sit, non sunt judicanda, sed reservanda judicio
Dei: sicut scriptum est, Quae occulta sunt, Deo; quae
autem palam sunt, vobis et filiis vestris erunt [(Deut.
XXIX, 29)]
.
LXXX. [Ib. XIV, 5, 6.]
Quod autem ait, Alius
quidem judicat alternos dies, alius autem judicat omnem
diem, sequestrata interim meliore consideratione,
non de duobus hominibus mihi videtur dictum, sed
de homine et Deo. Qui enim alternos dies judicat,
homo est: potest enim hodie aliud, cras aliud judicare:
id est, ut quemcumque hodie malum convictum
confessumve damnaverit, cras bonum inveniat
cum se correxerit; contra, cum aliquem justum
hodie laudaverit, cras inveniat depravatum. Qui autem
judicat omnem diem, Deus est; quia non solum
qualis quisque sit, sed etiam qualis omni die futurus
sit, novit. Ergo, Unusquisque in suo intellectu abundet,
inquit: id est, quantum humano intellectui,
vel unicuique homini concessum est, tantum audeat
judicare. Qui sapit, inquit, diem, Domino sapit: id
est, quia hoc ipsum quod praesentem diem bene judicat,
Domino sapit. Hoc est autem bene judicare ad
diem, ut noveris non esse de correctione ejus desperandum
in futurum, de cujus culpa manifesta in praesentia
judicaveris.
LXXXI. [Ib. XIV, 22, 16.]
Quod autem ait, Beatus
qui non judicat semetipsum in quo probat, ad id
potissimum referendum est, quod superius dixit, Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
Hoc est etiam
quod nunc ait ante istam sententiam, Tu fidem quam
habes penes temetipsum, habe coram Deo: ut quoniam
bona est haec fides qua credimus omnia munda mundis [(Tit. 1, 15)] ,
et in ea fide nos probamus, bene
utamur ipso bono nostro; ne forte cum ad offendiculum
infirmorum fratrum eo bono abusi fuerimus,
peccemus in fratres; et in eo ipso bono nos judicemus,
cum scandalizamus infirmos, in quo bono nos
probamus, cum ipsa fides nobis placet.
LXXXII. [Ib. XV, 8, 9.]
Quod autem ait, Dico enim
Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter
veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum,
Gentes autem super misericordia glorificare
Deum, ad hoc dicit, ut intelligant Gentes Dominum
Christum ad Judaeos esse missum, et non superbiant.
Judaeis enim repellentibus quod ad ipsos missum est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.