PL 35, col. 2098

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

verbum dixisse tenebitur.
15.
Sed si transitorie ac negligenter attenderimus
quod dictum est, Si quis verbum dixerit adversus Spiritum
sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo,
neque in futuro [(Matth. XII, 32)]
; quis inventri poterit
cui veniam peccatorum dederit Deus? Nam et Pagani
qui appellantur, etiam nunc totam nostram religionem,
quia jam ferro et caedibus prohibentur, maledictis
contumeliisque insectantur; et quidquid de ipsa
Trinitate dicimus, negando et blasphemando contemnunt.
Non enim excipiunt sibi Spiritum sanctum quem
venerentur, ut in caetera saeviant; sed simul adversus
omnia quaecumque sollicite de trina Dei majestate
loquimur, quanto possunt furore impietatis oblatrant.
Nam neque de ipso Deo Patre digna sentiunt, quem
partim penitus negant, partim sic fatentur, ut de illo
falsa fingendo, non utique illum, sed sua figmenta
venerentur. Multo magis ergo quod de Filio Dei, vel
de Spiritu sancto dicimus, suo impio more deridere,
quam nostra pia societate colere maluerunt. Quos tamen,
quantum possumus, adhortamur ad Christum
cognoscendum, et per ipsum Patrem Deum, summoque
et vero Imperatori militandum esse suademus;
eosque promissa impunitate praeteritorum omnium
peccatorum invitamus ad fidem. Qua in re satis judicamus,
etiam si quid adversus Spiritum sanctum in
sua sacrilega superstitione dixerunt, cum christiani
facti fuerint, sine ulla caligine dubitationis ignosci.
Judaei vero quales adversus Spiritum sanctum fuerint,
testis est Stephanus, quem ipso Spiritu sancto plenum
lapidaverunt, cum illa omnia quae in eos dixit, ipse
Spiritus dixerit. In quibus verbis apertissime dictum
est Judaeis, Vos semper restitistis Spiritui sancto [(Act.
VIII, 51)]
. In illo tamen numero Judaeorum resistentium
Spiritui sancto, et non ob aliud Stephanum vas
ejus, nisi quod ipse eo plenus erat, lapidantium, etiam
Paulus apostolus erat, in manibus omnium quorum
vestimenta servabat: quod ipse sibi postea etiam poenitendo
increpitat, eo ipso Spiritu jam plenissimus,
cui primo inanissimus resistebat, et paratus jam lapidari
pro talibus dictis, qualium praedicatorem ipse
lapidaverat. Quid Samaritani? nonne ita Spiritui sancto
adversantur, ut ipsam prophetiam penitus conentur
exstinguere, quae per Spiritum sanctum ministrata
est? Quorum tamen saluti et ipse Dominus attestatur,
in eo qui de decem leprosis mundatis solus reversus
est ut ageret gratias, cum esset Samaritanus [(Luc.
XVII, 15, 16)] ; et in illa muliere, cum qua ad puteum
sexta hora locutus est, vel eis qui per illam crediderunt [(Joan. IV, 7 42)] .
Post Domini autem ascensionem,
sicut in Actibus Apostolorum scriptum est,
quanta gratulatione sanctorum recipit Samaria verbum
Dei? Simonem quoque magum arguens Petrus
apostolus, quod tam male de Spiritu sancto senserit,
ut eum venalem putans pecunia sibi emendum poposcerit;
non tamen ita de illo desperavit, ut veniae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.