PL 35, col. 2101
Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
18.
An forte non est dicendus cum scientia peccare,
qui peccatum ipsum malum esse novit, et tamen
Deum voiuntatemque ejus ignorans peccat? Hoc
enim videtur ad Hebraeo dicere, cum dicit: Voluntarie
enim peccantibus nobis postquam accepimus scientiam
veritatis, non adhuc relinquitur pro peccatis sacrificium [(Hebr. X, 26)]
.
Parum enim erat, si tantummodo
diceret, Voluntarie peccantibus nobis, nisi adderet, postquam accepimus scientiam veritatis;
in qua utique
Deus voluntasque ejus cognoscitur. Quae scientia videtur
congruere dominicae illi sententiae, cum ait: Servus ignorans voluntatem domini sui, et faciens digna
plagis, vapulabit pauca; servus autem sciens voluntatem
domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multa [(Luc. XII, 47, 48)]
.
Ut hoc putemus dictum esse, quod
dictum est, vapulabit pauca, tanquam si diceret, leviter
emendatus ad veniam pertinebit; in eo vero quod
dictum est, vapulabit multa, sempiternum supplicium
intelligatur, quod minatur peccantibus in Spiritum
sanctum, quibus dicit nunquam posse dimitti
peccatum: ut hoc sit peccare in Spiritum sanctum,
cognita Dei voluntate peccare. Quod si ita est, cogitari
oportet et discuti prius quando cognoscatur voluntas
Dei. Nonnulli enim et ante perceptum Baptismi
sacramentum cognoverunt eam. Nam et Cornelius
centurio voluntatem Dei utique apostolo Petro
docente cognovit, et ipsum Spiritum sanctum manifestissimis coattestantibus signis, antequam baptizaretur,
accepit: quanquam non ideo Sacramenta illa
contempserit, sed multo certius baptizatus sit; ut
etiam ipsa sacrosancta signacula, quorum res in eo
praecesserat, ad perficiendam scientiam veritatis percipere
nullo modo moraretur [(Act. X)] . Multi autem
nec post acceptum Baptismum curant cognoscere voluntatem
Dei. Quapropter quisquis ante Baptismum
cognita Dei voluntate peccaverit, non possumus dicere,
aut ullo modo credere cum ad Baptismum accesserit,
non ei dimitti omnia quaecumque peccavit.
Huc accedit quod voluntas Dei in diligendo Deo et
proximo breviter insinuetur credentibus, ita ut in his
duobus praeceptis tota Lex pendeat, et omnes Prophetae [(Matth. XXII, 37-40)] .
Dilectionem autem
proximi, id est, dilectionem hominis usque ad inimici
dilectionem, nobis Dominus ipse commendat [(Matth. V, 44)] :
et videmus quam multi jam baptizati,
et vera esse ista fateantur, et tanquam Domini
praecepta venerentur; cum autem perpessi fuerint alicujus
inimicitias, ita rapiuntur animo ad ulciscendum,
et tantis inardescunt facibus odiorum, ut nec
prolato et recitato Evangelio placari possint: et talibus
hominibus jam baptizatis Ecclesiae plenae sunt;
quos tamen spirituales viri fraterne admonere non
cessant, et in spiritu lenitatis instanter instruunt [(Galat. VI, 1)] ,
ut hujusmodi tentationibus occurrere
ac resistere parati sint, et magis diligant in Christi
pace regnare, quam de inimici oppressione laetari.
Quod inaniter fieret, si talium peccatorum nulla spes
veniae, nulla poenitentiae medicina remaneret. Et
certe caveant qui hoc sentiunt, ne David patriarcham