PL 35, col. 2203
De benedictionibus Jacob Patriarchae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)),
super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum
divisorem super sacerdotibus, qui servientes altari
vivunt de altari. Haec autem historice.
Spiritualiter autem in Ruben prioris populi Judaeorum
ostendit esse personam, cui a Domino dicitur, Israel primogenitus meus
[(Gen. XLIX, 3; Exod. IV, 22)]
.
Etenim juxta quod primogenito debebatur, ipsius
erat accipere sacerdotium et regnum. Additur, tu virtus
mea. Utique quod ex ipso populo fundamentum
fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit.
Quomodo autem ipse sit principium dolorum, nisi
dum Patri Deo semper irrogaverit injuriam; dum
convertit ad eum dorsum, et non faciem? Iste prior
in donis, quia primum ipsi credita sunt eloquia Dei [(Rom. III, 2)] ,
et legislatio, et Testamentum sive promissio.
Iste major imperio; utique pro magnitudine
virium quia copiosius caeteris in hoc saeculo populus
idem regnavit. Effusus est autem sicut aqua, peccando
in Christum, quae vasculo non tenetur: voluptatis
effusus est impetu, et idcirco addidit, Ultra
non crescas; quia populus ipse postquam in universo
orbe dispersus est, valde imminutus est. Sed quare
talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris
tui. Primogenitae autem plebis audaciam praedicat,
quae ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum
ejus, quando corpus dominicum, in quo plenitudo
divinitatis requiescebat [(Coloss. II, 9)] , raptum in cruce
suspendit, et ferro commaculavit. Simeon et Levi fratres,
vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi
Scribae et Pharisaei et Sacerdotes Judaici populi intelliguntur.
De Simeone enim Scribae erant Judaeorum,
de tribu vero Levi principes sacerdotum, qui consilium
fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent.
De quo consilio dicit, In consilium eorum ne veniat
anima mea: horrebat enim tanta scelera, quae novissimis
temporibus facturi erant Judaei. Quia in furore
suo occiderunt virum: id est Christum, de quo dicitur, Ecce vir, Oriens nomen ejus
[(Zach. VI, 12)]
; et alibi, Femina circumdabit virum
[(Jerem. XXXI, 22)]
. Suffoderunt
murum: id est, illum spiritualem fortissimum
murum, qui custodit Israel, lancea confoderunt. Maledictus furor eorum, quia pertinax:
utique quando
furore accensi et ira, obtulerunt Christum Pontio
Pilato, dicentes, Crucifige, crucifige. Et indignatio
eorum, quia dura: dum Barabbam latronem peterent,
et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam
eos in Jacob, et dispergam illos in Israel: quia nonnulli
ex ipsis crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt.
Dicuntur enim divisi ii, qui ab eis separantur,
et veniunt ad fidem; dispersi autem, quorum patria
temploque subverso, per orbem terrae incredulum
genus spargitur. Juda, te laudabunt fratres tui. Per
hunc Judam verus confessor exprimitur Christus, qui
ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum
laudabunt fratres sui: Apostoli scilicet et omnes cohaeredes
ejus, qui per adoptionem Patris, filii Dei
effecti sunt, et Christi fratres per gratiam, quorum
ipse est Dominus per naturam. Manus tuae in cervicibus
inimicorum tuorum: eisdem enim manibus atque eodem
crucis tropaeo et suos texit, et inimicos et adversarias
potestates curvavit. Juxta quod et Pater
promittit ei dicens, Sede ad dexteram meam, donec
ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [(Psal.
CIX, 1, 2)]
. Adorabunt te filii patris tui: quando multi
ex filiis Jacob adorant eum, per electionem gratiae
salvi facti [(Rom. XI, 5)] . Catulus leonis Juda: quando
nascendo factus est parvulus, sicut scriptum est, Parvulus natus est nobis
[(Isai. IX, 6)]
. Ad praedam, fili
mi, ascendisti: id est, ascendens in crucem, captivos
populos redemisti; et quos ille contrarius invaserat,
tu moriens eripuisti: denique rediens ab inferis, ascendisti
in altum, captivam duxisti captivitatem [(Psal.
LXVII, 19; Ephes. IV, 8)] . Requiescens accubuisti, ut
leo: manifestissime Christus in passione accubuit,
quando inclinato capite tradidit spiritum; et quando