PL 35, col. 2205

De benedictionibus Jacob Patriarchae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)),

regi suae fidei dona et operum bonorum offerens munera. Dan judicabit populum suum sicut aliae tribus
in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita,
et reliqua. Dicunt quidam Antichristum per haec
verba et praedici de ista tribu futurum, pro eo quod
hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens, et
quod inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem
castrametatus est [(Num. II, 25)] , illum significans qui
se in lateribus aquilonis sedere dicit, et de quo figuraliter
dicit propheta, A Dan auditus est fremitus equorum
ejus [(Jerem. VIII, 16)]
. Qui non solum coluber
sed etiam cerastes vocatur. Κέρατα enim graece cornua
dicuntur. Serpens ergo ille cornutus esse perhibetur,
per quem digne Antichristus asseritur, quia
contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis
armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem
nesciat semitam angustiorem esse quam viam?
Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae
latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo
blanditur: sed in via mordet, quia eos quibus
libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.