PL 36, col. 219
Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
propter te, o homo qui audis; non tibi compares
Deum Etenim creatura es, ille creator tuus. Nec illum
hominem tibi conferas, quia propter te homo Deus
tuus, et Verbum Filius Dei: sed illum hominem tibi
praeferas, tanquam mediatorem, Deum autem supra
omnem creaturam: et sic intelligas, quia qui homo factus
est propter te, non incongrue orat pro te. Si ergo
non incongrue orat pro te, non incongrue potuit et ista
verba dicere propter te: Exaltabo te, Domine, quoniam
suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super
me. Sed ista verba, si non intelligamus inimicos,
falsa erunt, ipsum Dominum Jesum Christum cogitantes.
Quomodo enim verum est, si Christus Dominus
loquitur, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti
me? Ex persona hominis, ex persona infirmitatis, ex
persona carnis, quomodo verum est: quandoquidem
jucundati sunt inimici ejus super eum, quando illum
crucifixerunt, tenuerunt eum, et flagellaverunt, et colaphizaverunt,
dicentes, Prophetiza nobis, Christe [(Matth. XXVI, 66, etc)]
?
Ista jucunditas eorum quasi
cogit nos putare falsum esse quod dictum est, Nec
jucundasti inimicos meos super me. Deinde cum in
cruce penderet, et transibant vel stabant, et attendebant,
et caput movebant, et dicebant, Ecce Filius Dei,
alios salvos fecit, seipsum non potest, descendat de cruce,
et credimus in eum [(Id. XXVII, 42)]
; dicentes ista
nonne jucundabantur super eum? Ubi est ergo ista
vox, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec
jucundasti inimicos meos super me?
5.
Fortasse non est ista vox Domini nostri Jesu
Christi, sed ipsius hominis, sed universae Ecclesiae
populi christiani: quia omnis homo in Christo unus
homo est, et unitas Christianorum unus homo. Fortasse
ipse homo, id est, unitas Christianorum ipsa dicit: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec
jucundasti inimicos meos super me.
Quomodo et hoc
verum est de illis? Non sunt comprehensi Apostoli,
non sunt caesi, non sunt flagellati, non sunt occisi,
non sunt crucifixi, non sunt incensi vivi, non ad bestias
pugnaverunt, quorum memorias celebramus?
Quando autem ista illis faciebant homines, nonne jucundabantur
super eos? Quomodo ergo potest et populus
christianus dicere: Exaltabo te, Domine, quoniam
suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me?
6.
[vers. 1.] Intelligemus hoc, si videamus primo
titulum Psalmi. Habet enim: In finem Psalmus Cantici
dedicationis domus ipsi David. In hoc titulo est
omnis spes, et universum sacramentum dissolvendae
hujus quaestionis. Dedicabitur domus aliquando,
quae modo fabricatur. Modo enim fabricatur domus,
id est Ecclesia, postea dedicabitur. In dedicatione
apparebit gloria populi christiani, quae modo latet.
Saeviant modo inimici, humilient, faciant non quidquid
volunt, sed quidquid desuper permittuntur. Non
enim quidquid passi ab inimicis fuerimus, inimicis
deputandum est, et non Domino Deo nostro. Quando
quidem in ipso suo exemplo mediator demonstravit,