PL 37, col. 1159
Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
qui hesterno die sermoni adfuistis, psalmum quem
coeperamus exponere, ne ad terminum perveniret, angustia
temporis impedivit; et dilata est pars ejus in
hodiernum diem. Hoc qui heri adfuistis, recordamini,
qui non adfuistis, cognoscite. Propterea fecimus
ipsam lectionem Evangelii recitari, ubi Dominus tentatus
est per ea verba Psalmi, quae hic audistis
[(Matth.
IV, 6)]
. Ideo tentatus est Christus, ne vincatur a tentatore
christianus. Ille quippe magister in omnibus
tentari voluit, quia tentamur; sicut mori voluit, quia
morimur; sicut resurgere voluit, quia resurrecturi sumus.
Illa enim quae ostendit in homine, qui factus est
propter nos homo, cum esset Deus per quem facti sumus,
propter nos ostendit. Et saepe commendavimus
Charitati vestrae, quod nos saepe iterare non piget; ut
quia forte multi vestrum legere non possunt, quia non
eis vacat legere, aut litteras non norunt, saltem assidue
audiendo non obliviscantur salubrem fidem suam.
Certe ea repetendo quibusdam molesti videamur, dum
tamen quosdam aedificemus. Novimus enim multos
esse et memoria praevalentes, et lectionis divinae studiosos,
qui ea quae dicturi sumus noverunt; et forte
nos ea volunt dicere quae non noverunt. Sed si celeriores
sunt, intueantur quia cum tardioribus ambulant
viam. Quando autem duo comites unam viam ambulant,
quorum est unus celerior, alter tardior, in potestate
celerioris est ut cum illo ambulet tardior, non
in potestate tardioris; quia si velit celerior tantum
facere quantum potest, tardior illum non sequitur.
Opus est ergo ut celerior refrenet celeritatem suam,
et non relinquat comitem tardiorem. Hoc est ergo quod
dixi me saepe dixisse, et nunc iterum dico: sicut
dicit Apostolus, «Eadem scribere vobis, mihi quidem non
pigrum, vobis autem tutum»
[(Philipp. III, 1)]
. Dominus
noster Jesus Christus, tanquam totus perfectus vir, et
caput, et corpus: caput in illo homine agnoscimus,
qui natus est de Maria virgine, passus sub Pontio Pilato,
sepultus, resurrexit, ascendit in coelum, sedet
ad dexteram Patris, inde illum exspectamus judicem
vivorum atque mortuorum; hoc est caput Ecclesiae
[(Ephes. V, 23)]
. Corpus hujus capitis Ecclesia est, non
quae hoc loco est, sed et quae hoc loco et per totum
orbem terrarum: nec illa quae hoc temore, sed ab
ipso Abel usque ad eos qui nascituri sunt usque in
finem et credituri in Christum, totus populus sanctorum
ad unam civitatem pertinentium; quae civitas
corpus est Christi, cui caput est Christus. Ibi sunt et
Angeli cives nostri: sed quia nos peregrinamur, laboramus;
illi autem in civitate exspectant adventum
nostrum. Et de illa civitate unde peregrinamur, litterae
nobis venerunt: ipsae sunt Scripturae, quae nos
hortantur ut bene vivamus. Quid dicam venisse litteras?
Ipse rex descendit, et factus est nobis via in peregrinatione;
ut in illo ambulantes, nec erremus, nec
deficiamus, nec in latrocinantes incidamus, nec
in laqueos irruamus, qui ponuntur juxta viam. Talem
ergo scientes Christum totum atque universum simul
cum Ecclesia; ipsum autem solum natum de virgine,
caput Ecclesiae, mediatorem scilicet inter Deum et