PL 37, col. 1607

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

At vero qui istis omnibus aut non utuntur, aut utuntur
tanquam non utentes, plus praesumentes de illo qui dedit,
quam de his quae data sunt, et intelligentes in his
ejus consolationem et misericordiam, et non occupati
donis, ne a donatore ruant; qui tales sunt, non illos
inveniet imparatos hora illa sicut fur. Talibus dixit
Apostolus: «Vos autem non estis in tenebris, ut dies ille
vos tanquam fur comprehendat; omnes enim vos filii lucis
estis, et filii diei.» Ideo Dominus cum diceret timendam
esse horam sicut furem, noctem posuit; et Apostolus
ita ait, «Quia hora Domini sicut fur in nocte, ita
veniet.» Non vis ut te inveniat? Noli esse in nocte. Quid
est, Noli esse in nocte? «Filii lucis estis et filii diei;
non sumus noctis neque tenebrarum»
[(I Thess. V, 2-5)]
.
Qui sunt filii noctis et tenebrarum? Iniqui, impii, infideles.
4.
[«vers.» 1.] Sed et ipsi audiant antequam veniat
hora, et dicat illis Apostolus, «Fuistis aliquando tenebrae;
nunc autem lux in Domino»
[(Ephes. V, 8)]
. Sicut
iste psalmus habet, evigilent. Jam illuminati sunt
montes, quid adhuc dormiunt? Levent «oculos suos in
montes, unde veniet auxilium illis.» Quid est, Jam illuminati
sunt montes? Jam ortus est sol justitiae, jam
ab Apostolis praedicatum est Evangelium, praedicatae
sunt Scripturae, patuerunt omnia sacramenta, conscissum
est velum
[(Matth. XXVII, 51)]
, patuit secretum
templi: jam tandem levent oculos in montes, unde
veniet auxilium illis. Hoc enim praecipit iste psalmus,
secundus de his qui inscribuntur, «Canticum graduum.»
Sed non rursus praesumant de montibus; quia ipsi
montes non a se lucent, sed ab illo lucent de quo dictum
est, «Erat lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum»
[(Joan. I, 9)]
.
Montes possunt intelligi, homines magni, homines
clari. Et quis major Joanne Baptista? Qualis ille
mons erat, de quo Dominus ipse dicit, «In natis mulierum
nemo exsurrexit major Joanne Baptista»
[(Matth.
XI, 11)]
? Vides certe istum magnum montem lucentem;
audi confitentem. Quid confitentem? «Nos omnes,»
inquit, «de plenitudine ejus accepimus»
[(Joan. I,
16)]
. De cujus ergo plenitudine acceperunt montes,
ab illo est tibi auxilium, non a montibus; in quos
tamen nisi levaveris oculos per Scripturas, non admoveberis
; ut ab illo illumineris.
5.
[«vers.» 3.] Canta ergo quod sequitur: si vis audire
ut firmissime ponas pedes in gradibus, ne in
illa ascensione aut fatigeris, aut lapsus cadas, dic

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.