PL 37, col. 1610

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Christus. Nam in principio facies ejus quae est? «In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum.» Posteriora ejus quae sunt? «Et Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis»
[(Joan. I,
1, 14)]
. Cum ergo credis in hoc quod pro te factum
est Verbum, et resurrexit in carne, ne tu de tua
carne desperares, efficeris Israel. Factus autem Israel
cum fueris, non dormitabit, neque dormiet, qui
custodit te; quia jam Israel es, et audisti in Psalmo,
«Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit
Israel.» Christus enim ipse dormivit, sed resurrexit.
Quid enim ait ipse in psalmo? «Ego dormivi, et
somnum cepi.» Numquid remansit in somno? «Exsurrexi,»
inquit, «quoniam Dominus suscipiet me»
[(Psal.
III, 6)]
. Si ergo jam resurrexit, jam transiit; si jam
transiit, vide posteriora ejus. Quid est, Vide posteriora
ejus? Crede in resurrectionem ejus. Et quia ait
Apostolus, «Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit
in virtute Dei»
[(II Cor. XIII, 4)]
; et iterum ait, «Christus
surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra
non dominabitur»
[(Rom. VI, 9)]
: recte tibi cantat,
«Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit
Israel.» Adhuc forte quaeris carnali sensu, Quis est,
qui «non dormitabit, neque obdormiet?» Et cum quaeris
inter homines, falleris; nunquam inventurus es.
Noli ergo praesumere de quoquam homine: omnis
homo dormit, et dormitabit. Quando dormitat? Cum
portat carnem infirmitatis. Quando dormiet? Cum
fuerit mortuus. Noli ergo praesumere de homine.
Potest dormitare mortalis: dormit moriens. Noli
quaerere inter homines.
7.
[«vers.» 5.] Et quis, inquis, custodiet me, qui
non dormitat, neque dormiet? Audi quid sequitur:
«Dominus custodiet» «te.» Non ergo homo dormitans et
dormiens, sed Dominus custodit te. Quomodo te
custodit? «Dominus tegumentum tuum super manum
dexterae tuae.» Eia, fratres, intelligamus adjuvante
Domino quid sibi velit, «Dominus tegumentum tuum
super manum dexterae tuae.» Videtur enim mihi habere
sensum occultum, quare non dixerit, «Dominus custodiet
te,» absolute et simpliciter; sed addidit, «super
manum dexterae tuae.» Quid enim? dexteram nostram
Deus custodit, et sinistram non custodit?
Nonne ipse nos totos fecit? nonne qui fecit nobis
dexteram, ipse fecit et sinistram? Postremo si placuit
dici de dextera sola, quare dixit, «super manum
dexterae tuae,» et non jam, super dexteram tuam?
Cur hoc diceret, nisi aliquid hic occultum, quo pulsando
perveniremus, absconderet? Diceret enim,
aut, «Dominus custodiet te,» et nihil adderet; aut, si
dexteram addere voluit, Dominus custodiet te super
dexteram tuam; aut certe, quia addidit «manum,»
hoc diceret, Dominus custodiet te super manum
dexteram tuam, non, «super manum dexterae tuae.»
Quod Dominus ipse suggerere dignatur, promam
vobis; qui et in vobis habitat, sine dubio facit vos
approbare verum esse quod dico. Nam quid dicturi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.