PL 37, col. 1617

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

nobilis genere, abundans divitiis: sed haec omnia
sinistra erant, sub capite erant. Venit inimicus qui
feriret caput, et sinistra illi objecta est, quae erat sub
capite. Caput supra erat, dextera desuper complectebatur.
Quid poterat facere persecutor, quamvis delicatae
feminae? Erat quidem illa sexu infirma, et divitiis
forte languidior, et consuetudine corporali infirmior;
sed quid ad tanta munimenta? quid ad illum
sponsum mittentem sinistram sub caput, et dextera
sua complectentem? Quando sic munitam percuteret
inimicus? Et tamen percussit, sed in corpus. Quid
autem dicit Psalmus? «Custodiat animam tuam Dominus.»
Anima non cessit, corpus percussum est. Et
corpus ad tempus percussum est: nam in fine resurrecturum
est. Quia et ipse qui dignatus est esse caput
Ecclesiae, praebuit corpus suum ad tempus percutiendum:
sed carnem suam ille triduo resuscitavit;
carnem nostram in fine resuscitaturus est. Ideo suscitatum
est caput, quod attenderet corpus, ut non deficeret.
«Custodiat animam tuam Dominus.» Ipsa non
cedat, ipsa non frangatur scandalis; in persecutionibus,
in tribulationibus, ipsa non cedat deficiendo:
sicut Dominus dicit, «Nolite timere eos qui corpus occidunt,
animam autem non possunt occidere: sed eum
timete, qui habet potestatem corpus et animam occidere
in gehenna ignis»
[(Matth. X, 28)]
. Hanc ergo animam
tuam custodiat Dominus, ne cedas persuasori malo,
ne cedas promittenti falsa, ne cedas minanti temporalia,
et «custodiat animam tuam Dominus.»
14.
[«vers.» 8.] Et deinde: «Custodiat Dominus introitum
tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.»
Nam introitum tuum ad tempus attende. «Custodiat
Dominus introitum tuum et exitum tuum, ex hoc
nunc et usque in saeculum.» Exitum idem custodiat. Quid
est, «introitum?» quid est, «exitum?» Quando tentamur,
intramus: quando vincimus tentationem, eximus.
Audi, «introitum;» audi, «exitum. Vasa figuli probat fornax,»
ait Scriptura, «et homines justos tentatio tribulationis»
[(Eccli. XXVII, 6)]
. Si sic sunt homines justi,
quomodo vasa figuli; necesse est ut vasa figuli fornacem
intrent. Et non quando intrant, jam securus est
figulus, sed cum exierint. Dominus autem securus
est, quia novit qui sunt ejus
[(II Tim. II, 19)]
, et novit
qui in fornace non crepent. Illi non crepant, qui non
habent ventum superbiae. Humilitas ergo custodit in
omni tentatione: quia a convalle plorationis ascendimus
cantantes Canticum graduum; et custodit Dominus
introitum, ut salvi intremus. Sana fide simus
quando accidit tentatio, et custodit «exitum ex hoc nunc
et usque in saeculum.» Cum enim exierimus ab omni
tentatione, jam in aeternum nulla nos tentatio terrebit,
nulla concupiscentia saltem sollicitabit. Audi
Apostolum idipsum commemorantem, quod paulo
ante commemoravi: «Fidelis Deus, qui non permittet
vos tentari supra quam potestis ferre.» Ecce introitus
tuus custoditur; quando non tibi sinit Deus accidere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.