PL 38, col. 1146

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sunt, quia non vident eas. Ibi quod nosti te cogitare,
et alter sciturus est. Quid times? Modo vis abscondere,
modo times publicari cogitationes tuas:
forte enim aliquid mali aliquando cogitas, forte aliquid
turpe, forte aliquid vanum. Nihil ibi nisi bonum,
nihil nisi honestum, nihil nisi verum, nihil nisi purum,
nihil nisi sincerum, quando ibi fueris, cogitabis.
Quomodo vis videri modo faciem tuam, sic tunc voles
videri conscientiam tuam.
CAPUT VI.
Nam et ipsa agnitio, charissimi,
ipsa agnitio nonne omnium nostrum erit? Putatis quia
me cognituri estis, ideo quia me nostis, et patrem
meum non estis cognituri, quem non nostis, aut nescio
quem episcopum, qui ante multos annos in hac
ecclesia fuit? Omnes noscetis. Qui ibi erunt, non ideo
se agnoscent, quia facies videbunt: majori notitia ibi
erit invicem agnitio. Sic videbunt omnes, et multo
excellentius, quomodo hic solent videre Prophetae.
Divine videbunt, quando Deo pleni erunt. Nec quod
offendat erit, nec quod lateat cognitorem.
6.
Membra alia ad usum, alia ad decorem. Erunt
ergo ibi membra integra, etiam quae hic pudenda sunt,
sed ibi pudenda non erunt. Non ibi erit sollicitum integritatis
decus, ubi non erit libidinis dedecus. Ecce
etiam hic, ubi omnium quodam modo nostrorum operum
necessitas mater est; quae necessitas tunc non
erit; tamen invenimus aliqua quae Deus posuit in corporibus
ad nullos usus, sed ad solum decus.
CAPUT VII.
Jamdudum per membra currebam:
et nunc ea paulo diligentius retexamus. Oculos
habemus ad videndum, aures ad audiendum, nares ad
olfaciendum, os et linguam ad loquendum, dentes ad
mandendum, guttur ad vorandum, stomachum ad suscipiendum
et coquendum, intestina ad trajiciendos
cibos ad ima, et illa quae pudenda appellantur, vel ad
egestionem, vel ad generationem: ad operandum manus,
ad ambulandum pedes. Barbae quis usus, nisi
sola est pulchritudo? Quare Deus barbam creavit in
homine? Speciem video, usum non quaero. Apparet
feminae quare habeant ubera, utique ut parvulos lactent:
mammillas viri quare habent? Interroga usum,
nullus est: interroga speciem, decet mammillatum
pectus et viros. Virili pectori mammillas detrahe, et
vide quantam pulchritudinem dempseris, quantam
ingesseris foeditatem.
CAPUT VIII.
7.
In beatorum corporibus pulchritudo
erit omnibus numeris absoluta. Sic ergo, charissimi,
sic credite, sic tenete, multorum membrorum ibi
usum non futurum, sed decus nullius defuturum. Nihil
indecorum erit ibi, summa pax erit, nihil discordans,
nihil monstruosum, nihil quod offendat aspectum,
in omnibus Deus laudabitur. Nam si nunc in
ista infirmitate carnis et tenera operatione membrorum
apparet tanta corporis pulchritudo, quae illicit
libidinosos, et ad quaerendum excitat sive studiosos
sive curiosos; et si inveniatur in corpore ratio numerorum,
non alius artifex horum, alius invenitur esse
coelorum, sed idem ipse creator infimorum atque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.